Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Ergo inter Tarquinii mortem adnitente regina substitutus in locum regis quasi in tempus, regnum dolo partum sic egit industrie, ut iure adeptus videretur.

Ab hoc populus Romanus relatus in censum, digestus in classes, decuriis atque collegiis distributus, summaque regis sollertia ita est ordinata res publica, ut omnia patrimonii, dignitatis,[*]()aetatis, artium [*](an ora. B 1.) [*](possem: posse B 1. ) [*](ea ante sumpta add. B: dei. Iahnius.) [*](dignitatis: dignitas B. )

p.22
officiorumque discrimina in tabulas referrentur, ac sic [*]()maxima civitas minimae domus diligentia contineretur.

Postremus fuit omnium regum Tarquinius, cui cognomen Superbo ex moribus datum.

Hic regnum avitum, quod a Servio tenebatur, rapere maluit quam expectare, missisque in eum percussoribus scelere partam potestatem non melius egit quam adquisiverat.

Nec abhorrebat moribus uxor Tullia, quae, ut virum regem salutaret, supra cruentum patrem vecta carpento consternatos equos exegit.

Sed ipse in senatum caedibus, in plebem verberibus, in omnis superbia, quae crudelitate gravior est bonis, grassatus, cum saevitiam domi fatigasset, tandem in hostes conversus est.

Sic valida Latio oppida capta sunt, Ardea, Ocricolum, Gabii, [*]()Suessa Pometia.

Tum quoque cruentus in suos. Neque enim filium verberare dubitavit, ut simulanti trans-

fugam apud hostis hinc fides esset. Cui Gabiis, ut voluerat, recepto et per nuntios consulenti, quid fieri vellet, eminentia forte papaverum capita vir-gula excutiens, cum per hoc interficiendos esse principes vellet intellegi, quasi [*]()superbia sileret, [*]()respondit tamen. De manubiis captarum urbium templum erexit.