Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Eo denique ferocem populum redegit, ut, quod vi et iniuria occuparat imperium, religione atque iustitia gubernaret.

Excipit Pompilium Numam Tullus Hostilius, cui [*](discripsit N I: descripsit B L. )

p.16
in honorem virtutis regnum ultro datum. Hic omnem militarem disciplinam artemque bellandi condidit.

Itaque mirum in modum exercitata [*]()iuventute provocare ausus Albanos, gravem et diu principem populum.

Sed cum pari robore frequentibus proeliis utrique comminuerentur, misso in conpendium bello, Horatiis Curiatiisque, trigeminis hinc atque inde fratribus, utriusque populi fata permissa sunt.

Anceps et pulchra contentio exituque ipso mirabilis. Tribus quippe illinc volneratis, hinc duobus occisis, qui supererat Horatius addito ad virtutem dolo, ut distraheret hostem, simulat fugam singulosque, prout sequi poterant, adortus exuperat.

Sic—rarum alias decus—unius manu parta victoria est, quam ille mox parricidio foedavit. Flentem spolia circa se sponsi quidem, sed hostis, sororem viderat. Hunc tam inmaturum amorem virginis ultus est ferro.