Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Erat in proximo lucus; hunc asylum facit, et statim mira vis hominum; Latini Tuscique pastores, quidam etiam transmarini, Phryges qui sub Aenea, Arcades qui sub Evandro duce influxerant. ita ex variis quasi elementis congregavit corpus unum, populumque Romanum ipse fecit rex.

[*]()Erat unius aetatis populus virorum. Itaque matrimonia a finitimis petita, quia non inpetrabantur, manu capta sunt. Simulatis quippe ludis equestribus virgines, quae ad spectaculum venerant, praedae fuere: et haec statim causa bellorum. Pulsi fugatique Veientes.

Caeninensium captum ac direptum est [*](increpat saltu dubium NL: increpat saltu transiluit dubium B. ) [*](rex Iordanis cod. Rehd.: res BINL. )

p.12
oppidum. Spolia insuper opima de rege Agrone Feretrio Iovi manibus suis rex reportavit.

Sabinis proditae portae per virginem Tarpeiam. Haec dolose [*]()pretium rei quae gerebant in sinistris petiverat, dubium clipeos an armillas; illi, ut et fidem solverent et ulciscerentur, clipeis obruere.

Ita admissis intra moenia hostibus, atrox in ipso foro pugna, adeo ut Romulus Iovem oraret, foedam suorum fugam sisteret; hinc templum et Stator Iuppiter.

Tandem furentibus intervenere raptae laceris comis. Sic pax facta cum Tatio foedusque percussum, secutaque res mira dictu, ut relictis sedibus suis novam in urbem hostes demigrarent et cum generis suis avitas opes pro dote sociarent.

Auctis brevi viribus, hunc rex sapientissimus statum rei publicae inposuit: iuventus divisa per tribus in equis et armis ad subita belli excubaret, consilium rei publicae penes senes esset, qui ex auctoritate patres, ob aetatem senatus vocabantur.

[*]()His ita ordinatis repente, cum contionem haberet ante urbem aput Caprae paludem, e conspectu ablatus est.