Metamorphoses
Apuleius
Apuleius, creator; Gaselee, S. (Stephen), 1882-1943, editor
At miles ille, ut postea didici, tandem velut emersus gravi crapula, nutabundus tamen et tot plagarum dolore saucius baculoque se vix sustinens civitatem adventat, confususque de impotentia deque inertia sua quicquam ad quemquam referre popularium, sed tacitus iniuriam devorans, quosdam commilitones nanctus, is tantum clades enarrat suas. Placuit ut ipse quidem contubernio se tantisper absconderet (nam praeter propriam contumeliam militaris etiam sacramenti genium ob amissam spatham verebatur), ipsi autem signis nostris enotatis investigationi vindictaeque sedulam darent operam: nec defuit vicinus perfidus qui nos illico occultari nuntiaret. Tum commilitones accersitis magistratibus mentiuntur sese multi pretii vasculum argenteum praesidis in via perdidisse, idque hortulanum quendam repperisse nec velle restituere, sed apud familiarem quendam sibi delitescere. Tunc magistratus et damno
Tunc gliscit violentior utrimquesecus contentio: militum pro comperto de nobis asseverantium fidemque Caesaris identidem implorantium, at illius negantis assidueque deum numen obtestantis. Qua contentione et clamoso strepitu cognito, curiosus alioquin et inquieti procacitate praeditus asinus, dum obliquata cervice per quandam fenestrulam quidnam sibi vellet tumultus ille prospicere gestio, unus e commilitonibus casu fortuito collimatis oculis ad umbram meam cunctos testatur incoram. Magnus denique continuo clamor exortus est, et emensis protenus scalis iniecta manu quidam me velut captivum detrahunt. Iamque omni sublata cunctatione scrupulosius contemplantes singula, cista etiam illa revelata repertum productumque et oblatum magistratibus miserum hortulanum, poenas scilicet