Metamorphoses
Apuleius
Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
qua primos impetus reduxerat, transabiit. Et nos quidem cuncti pavore deterriti et alioquin innoxiis venationibus consueti, tunc etiam inermes atque immuniti, tegumentis frondis vel arboribus latenter abscondimus; Thrasyllus vero nanctus fraudium opportunum decipulum sic Tlepolemum captiose compellat: Quid stupore confusi vel etiam cassa formidine similes humilitati servorum istorum, vel in modum pavoris feminei deiecti tam opimam praedam mediis manibus amittimus? Quin equos inscendimus? Quin ocius indipiscimur? En cape venabulum, ei ego sumo lanceam; nec tantillum morati protinus insiliunt equos ex summo studio bestiam insequentes. Nec tamen illa genuini vigoris oblita retorquet imi petum et incendio feritatis ardescens dente compulsa quem primum insiliat cunctabunda rimatur. Sed prior Tlepolemus iaculum, quod gerebat, insuper dorsum bestiae contorsit: at Thrasyllus ferae quidem pepercit sed equi, quo vehebatur Tlepolemus, postremos poplites lancea feriens amputat. Quadrupes reccidens, qua sanguis effluxerat, toto tergo supinatus