Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Diu denique deliberaverat secum Thrasyllus, quod nec clandestinis colloquiis opportunum repperiret locum, et adulterinae Veneris magis magisque praeclusos aditus copia custodientium cerneret novaeque atque gliscentis affectionis firmissimum vinculum noni posse dissociari perspiceret, et puellae, si vellet, quanquam velle non posset, furatrinae coniugalis incommodaret rudimentum; et tamen ad hoc ipsum quod non potest, contentiosa pernicie, quasi posset, impellitur: quod nunc arduum factu putatur, amore per dies roborato facile videtur effectu. Spectata denique sed, oro, sollicitis animis intendite, quorsum furiosae libidinis proruperint impetus.