Metamorphoses
Apuleius
Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
Hac quoque detestabili deserta mansione, paganos
p.382
in summo luctu relinquentes, rursum pergimus dieque tota campestres emensi vias civitatem quandam populosam et nobilem iam fessi pervenimus. Inibi Larem sedesque perpetuas pastores illi statuere decernunt, quod et longe a quaesituris firmae latebrae viderentur et annonae copiosae beata celebritas invitabat. Triduo denique iumentorum refectis corporibus, quo vendibiliores videremur, ad mercatum producimur magnaque voce praeconis pretia singulis nuntiantis equi atque alii asini opulentis emptoribus praestinantur; at me relictum solum ac subsecivum cum, fastidio plerique praeteribant. Iamque taedio contreetationis eorum, qui de dentibus meis aetatem computabant, manum cuiusdam faetore sordentem, qui gingivas identidem meas putidis scalpebat digitis, mordicus arreptam plenissime conterui: quae res circumstantium ab emptione mea utpote ferocissimi deterruit animos. Tunc praeco diruptis faucibus et rauca voce saucius in meas fortunas ridiculos construebat iocos: Quem ad finem cantherium istum venui frustra subiciemus, et vetulum et extritis ungulis debilem et dolore deformem et in hebeti pigritia ferocem nec quicquam amplius quam ruderarium cribrum? Atque ideo vel donemus eum p.384
cuipiam, si qui tamen faenum suum perdere non gravatur.