Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

En inquit Fidus coniugis mei comes, en venator egregius, en carus maritus. Haec est illa dextera quae meum sanguinem fudit, hoc pectus quod fraudulentas ambages in meum concinnavit exitium, oculi isti quibus male placui,

p.364
qui quodam modo futuras tenebras auspicantes venientes poenas antecedunt. Quiesce securus, beate somniare. Non ego gladio, non ferro petam: absit ut simili mortis genere cum marito meo coaequeris. Vivo tibi morientur oculi, nec quicquam videbis nisi dormiens. Faxo feliciorem necem inimici tui quam vitam tuam sentias. Lumen certe non videbis, manu comitis indigebis, Chariten non tenebis, nuptias non frueris, nec mortis quiete recreaberis nec vitae voluptate laetaberis, sed incertum simulacrum errabis inter Orcum et solem; et diu quaeres dexteram quae tuas expugnavit pupulas, quodque est in aerumna miserrimum, nescies de quo queraris. At ego sepulchrum mei Tlepolemi tuo luminum cruore libabo et sanctis manibus eius istis oculis parentabo. Sed quid mora temporis dignum cruciatum lucraris et meos forsitan tibi pestiferos imaginaris amplexus? Relictis somnolentis tenebris ad aliam poenalem evigila caliginem: attolle vacuam faciem, vindictam recognosce, infortunium intellege, aerumnas computa. Sic pudicae mulieri tui placuerunt oculi, sic faces nuptiales tuos illuminarunt thalamos. Ultrices habebis pronubas, et orbitatem comitem et perpetuae conscientiae stimulum.

Ad hunc modum vaticinata mulier acu crinali

p.366
capite deprompta Thrasylli convulnerat tota lumina eumque prorsus exoculatum relinquens, dum dolore i nescio crapulam cum somno discutit, arrepto nudo I gladio quo se Tlepolemus solebat incingere, per mediam civitatem cursu furioso proripit se, procul dubio nescioquod scelus gestiens et recta monimentum mariti contendit. At nos et omnis populus nudatis totis aedibus studiose consequimur, hortati mutuo ferrum vesanis extorquere manibus. Sed Charite capulum Tlepolemi propter assistens gladioque fulgenti singulos abigens, ubi fletus uberes et lamentationes varias cunctorum intuetur, Abicite inquit, Importunas lacrimas, abicite luctum meis virtutibus alienum. Vindicavi in mei mariti cruentum peremptorem, punita sum funestum mearum nuptiarum praedonem. Iam tempus est ut isto gladio deorsus ad meum Tlepolemum viam quaeram.

Et enarratis ordine singulis quae sibi per somnium nuntiaverat maritus quoque astu Thrasyllum inductum petisset, ferro sub papillam dexteram transadacto corruit et in suo sibi pervolutata sanguine postremo balbutiens incerto sermone proflavit animam virilem. Tunc propere familiares miserae Charites accuratissime corpus ablutum unita sepultura ibidem marito perpetuam coniugem reddidere. Thrasyllus vero cognitis omnibus, nequiens idoneum exitum praesenti cladi

p.368
reddere certusque tanto facinori nec gladium sufficere, sponte delatus ibidem ad sepulchrum, Ultronea vobis, infesti Manes, en adest victima saepe clamitans, valvis super sese diligenter obseratis inedia statuit elidere sua sententia damnatum spiritum.”

Haec ille longos trahens suspiritus et nonnunquam illacrimans graviter affectis rusticis annuntiabat. Tunc illi mutati dominii novitatem metuentes et infortunium domus herilis altius miserantes fugere! comparant. Sed equorum magister qui me curandum magna ille quidem commendatione susceperat, quidquid in casula pretiosum conditumque servabat meo atque aliorum iumentorum dorso repositum asportans sedes pristinas deserit. Gerebamus infantulos ei mulieres, gerebamus pullos, anseres, haedos, catellosj1., et quidquid infirmo gradu fugam morabatur, nostris quoque pedibus ambulabat. Nec me pondus sarcinae!, quanquam enormis, urguebat, quippe gaudiali fuga detestabilem illum exsectorem virilitatis meae relinquentem. Silvosi montis asperum permensi iugum rursusque! reposita camporum spatia pervecti, iam vespera set; mitam tenebrante, pervenimus ad quoddam castellum frequens et opulens, unde nos incolae nocturna, immo vero matutina etiam prohibebant egressione: lupos enim numerosos, grandes et vastis corporibus sarci nosos ac nimia ferocitate saevientes, passim rapinis

p.370
assuetos infestare cunctam illam regionem, iamque ipsas vias obsidere et in modum latronum praetereuntes aggredi, immo etiam vesana fame rabidos! finitimas expugnare villas exitiumque inertissimorum pecudum ipsis iam humanis capitibus imminere! Denique ob iter illud, qua nobis erat commeandum! iacere semesa hominum corpora suisque visceribus! nudatis ossibus cuncta candere ac per hoc nos quoque summa cautione viae reddi debere idque vel in primis observitare, ut luce clara et die iam provecto et sole florido, vitantes undique latentes insidias, cum et ipso lumine dirarum bestiarum repigratur impetus, non laciniatim disperso sed cuneatim stipato commeatu difficultates illas transabiremus.

Sed nequissimi fugitivi ductores illi nostri caecae festinationis temeritate ac metu incertae insecutionis spreta salubri monitione nec expectata luce proxuma! circa tertiam ferme vigiliam noctis onustos nos ad viam propellunt. Tunc ego metu praedicti periculi quantum pote turbae medius et inter conferta iumenta latenter absconditus clunibus meis ab ag gressionibus ferinis consulcbam, iamque me cursu celeri ceteros equos antecellentem mirabantur omnes! sed illa pernicitas non erat alacritatis meae sed fori midinis indicium. Denique mecum ipse reputabam! Pegasum indutum illum metu magis volaticum fuisse ac per hoc merito pinnatum proditum, dum in altum et adusque caelum sussilit ac resultat,

p.372
formidans scilicet igniferae morsum Chimaerae. Nam et illi pastores qui nos agebant in speciem proelii manus obarmaverant: hic lanceam, ille venabulum, alius gerebat spicula, fustem alius, sed et saxa, quae I salebrosa semita largiter subministrabat; erant qui, sudes praeacutas attollerent, plerique tamen ardentibus facibus proterrebant feras: nec quicquam praeter I unicam tubam deerat quin acies esset proeliaris. Sed nequicquam frustra timorem illum satis inanem perfuncti longe peiores inhaesimus laqueos: nam lupi, forsitan confertae iuventutis strepitu vel certe nimia luce flammarum deterriti vel etiam aliorsum grassantes, nulli contra nos aditum tulerunt ae ne procul saltem ulli comparuerant.

Villae vero, quam tunc forte praeteribamus, coloni, multitudinem nostram latrones rati, satis agentes rerum suarum eximieque trepidi canes rabidos et immanes et quibusvis lupis et ursis saeviores, quos ad tutelae praesidia curiose fuerant alumnati, iubilationibus solitis et cuiuscemodi vocibus nobis inhortantur, qui praeter genuinam ferocitatem tumultu suorum exasperati contra nos ruunt, et undique laterum circumfusi passim insiliunt ac sine ullo dilectu iumenta simul et homines lacerant diuque grassati plerosque prosternunt. Cerneres non tam Hercule memorandum quam miserandum etiam spectaculum, canes copiosos ardentibus animis alios fugientes arripere, alios stantibus inhaerere, quosdam iacentes inscendere et per omnem nostrum commeatum morsibus ambulare. Ecce tanto

p.374
periculo malum maius insequitur: de summis enim tectis ac de proxumo colle rusticani illi saxa super nos raptim devolvunt, ut discernere prorsus nequiremus qua potissimum caveremus clade, comminus canum an eminus lapidum. Quorum quidem unus caput mulieris, quae meum dorsum residebat, repente percussit: quo dolore commota statim fletu cum clamore sublato maritum suum pastorem illum suppetiatum ciet.

At ille deum fidem clamitans et cruorem uxoris abstergens altius quiritabat: Quid miseros homines et laboriosos viatores tam crudelibus animis invaditis atque obteritis? Quas praedas inhiatis? Quae damna vindicates? At non speluncas ferarum vel cautes incolitis barbarorum, ut humano sanguine profuso gaudeatis. Vix haec dicta, et statim lapidum congestus cessavit imber et infestorum canum revocata conquievit procella. Unus illinc denique de summo cupressus cacumine At nos inquit Nor vestrorum spoliorum cupidine latrocinamur, sed hanc ipsam cladem de vestris protelamus manibus: iam denique pace tranquilla securi potestis incedere. Sic ille, sed nos plurifariam vulnerati reliquam viam capessimus, alius lapidis, alius morsus vulnera referentes, universi tamen saucii. Aliquanto denique viae permenso spatio pervenimus ad nemus quoddam proceris arboribus consitum et pratentibus virectis amoenum, ubi placuit illis ductoribus nostris refectui paululum conquiescere corporaque sua diverse laniata sedulo recurare. Ergo passim prostrati solo primum fatigatos animos recuperare ac

p.376
dehinc vulneribus medelas varias adhibere festinant: hic cruorem praeterfluentis aquae rore deluere, ille spongeis inacidatis tumores comprimere, alius fasciolis hiantes vincire plagas. Ad istum modum saluti suae quisque consulebat.

Interea quidam senex de summo colle prospectat, quem circum capellae pascentes opilionem esse profecto clamabant. Eum rogavit unus e nostris haberetne venui lactem vel adhuc liquidum vel in caseum recentem inchoatum. At ille diu capite quassanti Vos autem inquit De cibo vel poculo) vel omnino ulla refectione nunc cogitatis? An nulli scitis quo loco comederitis? Et cum dicto conductis oviculis conversus longe recessit. Quae vox eius et fuga pastoribus nostris non mediocrem pavorem incussit: ac dum perterriti de loci qualitate sciscitari gestiunt nec est qui doceat, senex alius, magnus ille quidem, gravatus annis, totus in baculum pronus et lassum trahens vestigium, ubertim lacrimans per viam proximat, visisque nobis cum fletu maximo singulorum iuvenum genua contingens sic adorabat:

Per fortunas vestrosque genios, sic ad meae senectutis spatia validi laetique veniatis, decepto seni subsistite meumque parvulum ab inferis ereptum canis meis reddite. Nepos namque meus et itineris huius suavis comes dum forte passerem incantantem saepiculae consectatur arripere, delapsus in proxumam foveam, quae fruticibus imis subpatet, in extremo iam vitae consistit periculo, quippe cum de fletu ac voce

p.378
ipsius avum sibi saepicule clamitantis vivere illum quidem sentiam, sed per corporis, ut videtis, mei defectam valitudinem opitulari nequeam. At vobis aetatis et roboris beneficio facile est suppetiari miserrimo seni puerumque illum novissimum successionis meae atque unicam stirpem sospitem mihi facere.

Sic deprecantis suamque canitiem distrahentis totos quidem miseruit; sed unus prae ceteris et animo fortior et aetate iuvenior et corpore validior, quique solus praeter alios incolumis proelium superius evaserat, exsurgit alacer et percontatus quonam loci puer, ille decidisset, monstrantem digito non longe frutices horridos senem illum impigre comitatur. Ac dum pabulo nostro suaque cura refecti sarcinulis quisque sumptis suis viam capessunt, clamore primum nominatim cientes illum iuvenem frequenter inclamant; mox mora diutina commoti mittunt e suis arcessitorem unum, qui requisitum comitem tempestivae viae commonefactum reduceret. At ille modicum commoratus refert sese buxanti pallore trepidus miraque [*]()super conservo suo renuntiat: conspicatum se quippe supinato illi et iam ex maxima parte consumpto immanem draconem mandentem insistere nec ullum usquam miserrimum senem comparere illum. Qua re cognita et cum pastoris sermone collata, qui saevum prorsus hunc illum nec alium locorum inquilinum praeminabatur, pestilenti deserta regione velociori se fuga proripiunt. nosque pellunt crebris tundentes fustibus.

Celerrime denique longo [*](MSS mira. Some connecting particle is needed, and we must write either et mira or miraque.)

p.380
itinere confecto pagum quendam accedimus, ibique totam perquiescimus noctem; ubi coeptum facinus oppido memorabile narrare cupio. Servus quidam, cui cunctam familiae tutelam dominus permiserat suus, quique possessionem maximam illam, in quam deverteramus, villicabat, habens ex eodem famulitio conservam coniugam, liberae cuiusdam extrariaeque mulieris flagrabat cupidine. Quo dolore paclicatus uxor eius instricta cunctas mariti rationes et quicquid horreo reconditum continebatur admoto combussit igne. Nec tali damno tori sui contumeliam vindicasse contenta, iam contra sua saeviens viscera laqueum sibi nectit infantulumque, quem de eodem marito iamdudum susceperat, eodem funiculo nectit seque per altissimum puteum, appendicem parvulum trahens praecipitat. Quam mortem dominus eorum aegerrime sustinens arreptum servulum, qui causam tanti sceleris uxori suae praestiterat, nudum ac totum melle perlitum firmiter alligavit arbori ficulneae, cuius in ipso carioso stipite inhabitantium formicarum nidificia borribant et ultro citro commeabant multiiuga scaturigine. Quae simul dulcem ac mellitum corporis nidorem persentiscunt, parvis quidem sed numerosis et continuis morsiunculis penitus inhaerentes, per longi temporis cruciatum ita, carnibus atque ipsis visceribus adesis, homine consumpto membra nudarunt, ut ossa tantum viduata pulpis nitore nimio candentia funestae cohaererent arbori.

Hac quoque detestabili deserta mansione, paganos

p.382
in summo luctu relinquentes, rursum pergimus dieque tota campestres emensi vias civitatem quandam populosam et nobilem iam fessi pervenimus. Inibi Larem sedesque perpetuas pastores illi statuere decernunt, quod et longe a quaesituris firmae latebrae viderentur et annonae copiosae beata celebritas invitabat. Triduo denique iumentorum refectis corporibus, quo vendibiliores videremur, ad mercatum producimur magnaque voce praeconis pretia singulis nuntiantis equi atque alii asini opulentis emptoribus praestinantur; at me relictum solum ac subsecivum cum, fastidio plerique praeteribant. Iamque taedio contreetationis eorum, qui de dentibus meis aetatem computabant, manum cuiusdam faetore sordentem, qui gingivas identidem meas putidis scalpebat digitis, mordicus arreptam plenissime conterui: quae res circumstantium ab emptione mea utpote ferocissimi deterruit animos. Tunc praeco diruptis faucibus et rauca voce saucius in meas fortunas ridiculos construebat iocos: Quem ad finem cantherium istum venui frustra subiciemus, et vetulum et extritis ungulis debilem et dolore deformem et in hebeti pigritia ferocem nec quicquam amplius quam ruderarium cribrum? Atque ideo vel donemus eum
p.384
cuipiam, si qui tamen faenum suum perdere non gravatur.

Ad istum modum praeco ille cachinnos circumstantibus commovebat. Sed illa fortuna mea saevissima, quam per tot regiones iam fugiens effugere vel praecedentibus malis placare non potui, rursum in me caecos detorsit oculos et emptorem aptissimum duris meis casibus mire repertum obiecit. Scitote qualem: cinaedum et senem cinaedum, calvum quidem sed cincinnis semicanis et pendulis capillatum, unum de triviali popularium faece, qui per plateas et oppida cymbalis et crotalis personantes deamque Syriam circumferentes mendicare compellunt. Is nimio praestinandi studio praeconem rogat cuiatis essem: at ille Cappadocum me et satis forticulum denuntiat. Rursum requirit annos aetatis meae: sed praeco lasciviens: Mathematicus quidem, qui stellas eius disposuit, quintum ei numeravit annum; sed ipse scilicet melius istud de suis novit professionibus. Quanquam enim prudens crimen Corneliae legis incurram, si civem Romanum pro servo tibi vendidero, quin emis bonum et frugi mancipium, quod te et foris et domi poterit iuvare? Sed exinde odiosus emptor aliud de alio non desinit quaerere, denique de mansuetudine etiam mea percontatur anxie.

At praeco Vervecem, inquit Non asinum vides ad usus omnes quietum; non mordacem, nec calcitronem quidem sed prorsus ut in asini corio modestum hominem inhabitare credas. Quae res cognitu non ardua: nam si faciem tuam

p.386
mediis eius feminibus immiseris, facile periclitaberis quam grandem tibi demonstret patientiam. Sic praeco lurchonem tractabat dicacule; sed ille cognito cavillatu, similis indignanti At te inquit Cadaver surdum et mutum delirumque praeconem, omnipotens et omniparens dea Syria et sanctus Sabadius et Bellona et Mater Idaea, et cum suo Adone Venus domina caecum reddant, qui scurrilibus iamdudum contra me velitaris iocis. An me putas, inepte, iumento fero posse deam committere, ut turbatum repente divinum deiciat sumulacrum, egoque miser cogar crinibus solutis discurrere et deae meae humi iacenti aliquem medicum quaerere? Accepto tali sermone cogitabam subito velut lymphaticus exsilire, ut me ferocitate cernens exasperatum emptionem desineret. Sed praevenit cogitatum meum emptor anxius pretio depenso statim, quod quidem gaudens dominus scilicet taedio mei facile suscepit, septemdecim denarium, et illico me tumida spartea deligatum tradidit Philebo: hoc enim nomine censet batur iam meus dominus.

At ille susceptum novicium famulum trahebat ad domum statimque illinc de primo limine proclamat: Puellae, servum vobis pulchellum en ecce mercata perduxi. Sed illae puella chorus erat cinaedorum, quae statim exultantes in gaudium, fracta et rauca et effeminata voce clamores

p.388
absonos intollunt, rati scilicet vere quempiam hominem servulum ministerio suo paratum. Sed postquam non cervam pro virgine sed asinum pro homine succidaneum videre, nare detorta magistrum suum varie cavillantur,: non enim servum sed maritum illum scilicet sibi perduxisse: et heus aiunt Cave ne solus exedas tam bellum scilicet pullulum, sed nobis quoque tuis palumbulis nonnunquam impertias. Haec et huiusmodi mutuo blaterantes praesepio me proximum deligant. Erat quidam iuvenis satis corpulentus, choraula doctissimus, collaticia stipe de mensa paratus, qui foris quidem circumgestantibus deam cornu canens adambulabat, domi vero promiscui operis partiarius agebat concubinus. Hic me simul domi conspexit libenter, appositis largiter cibariis, gaudens alloquitur: Venisti tandem miserrimi laboris vicarius: sed diu vivas et dominis placeas et meis defectis iam lateribus consulas. Haec audiens iam meas futuras novas cogitabam aerumnas.

Die sequenti variis coloribus indusiati et deformiter quisque formati, facie caenoso pigmento delita et oculis obunctis graphice prodeunt; mitellis et crocotis et carbasinis et bombycinis iniecti, quidam tunicas albas in modum

p.390
lanciolarum quoquoversum fluente purpura depictas cingulo subligati, pedes luteis induti calceis; deamque serico contectam amiculo mihi gerendam imponunt brachiisque suis humero tenus renudatis, attollentes immanes gladios ac secures, evantes exsiliunt incitante tibiae cantu lymphaticum tripudium. Nec paucis pererratis casulis ad quandam villam possessoris beati perveniunt et ab ingressu primo statim absonis ululatibus constrepentes fanatice pervolant, diuque capite demisso cervices lubricis intorquentes motibus crinesque pendulos in circulum rotantes, et nonnunquam morsibus suos incursantes musculos, ad postremum ancipiti ferro quod gerebant sua quisque brachia dissicant. Inter haec unus ex illis bacchatur effusius ac de imis praecordiis anhelitus crebros referens, velut numinis divino spiritu repletus, simulabat sauciam vecordiam, prorsus quasi deum praesentia soleant homines non sui fieri me liores sed debiles effici vel aegroti.

Specta denique quale caelesti providentia meritum reportaverit. Infit vaticinatione clamosa conficto mendacio semel ipsum incessere atque criminari, quasi contra fas sanctae religionis dissignasset aliquid et insuper iustas poenas noxi facinoris ipse de se suis manibus exposcere. Arrepto denique flagro, quod semiviris illis proprium gestamen est, contortis taeniis lanosi velleris prolixe fimbriatum et multiiugis talis ovium tesseratum, indidem sese multinodis commulcat

p.392
ictibus, mire contra plagarum dolores praesumptione munitus. Cerneres prosectu gladiorum ictuque flagrorum solum spurcitia sanguinis effeminati madescere. Quae res incutiebat mihi non parvam sollicitudinem videnti tot vulneribus largiter profusum cruorem, ne quo casu deae peregrinae stomachus, ut quorundam hominum lactem, sic illa sanguinem concupisceret asininum. Sed ubi tandem fatigati, vel certe suo laniatu satiati, pausam carnificinae dedere, stipes aereas, immo vero et argenteas multis certatim offerentibus, sinu recepere patulo necnon et vini cadum et lactem et caseos et farris et siliginis aliquid, et nonnullis hordeum deae gerulo donantibus. Avidis animis corradentes omnia et in sacculos huic quaestui de industria praeparatos farcientes dorso meo congerunt, ut duplici scilicet sarcinae pondere gravatus, et horreum simul et templum incederem.

Ad istum modum palantes omnem illam depraedabantur regionem. Sed in quodam castello copia laetati largioris quaesticuli gaudiales instruunt dapes: a quodam colono fictae vaticinationis mendacio pinguissimum deposcunt arietem, qui deam Syriam esurientem suo satiaret sacrificio, probeque disposita cenula balneas obeunt ac dehinc lauti quendam fortissimum rusticanum, industria laterum atque imis ventris bene praeparatum, comitem cenae secum adducunt paucisque admodum praegustatis olusculis, ante ipsam mensam spurcissima illa propudia ad illicitae libidinis extrema flagitia infandis uriginibus offerantur, passimque circumfusi nudatum supinatumque iuvenem execrandis oribus flagitabant. Nec diu

p.394
tale facinus meis oculis tolerantibus Porro Quirites proclamare gestivi, sed viduatum ceteris syllabis ac litteris processit O tantum, sane clarum ac validum et asino proprium sed inopportuno plane tempore: namque de pago proxumo complures iuvenes abactum sibi noctu perquirentes asellum, nimioque studio cuncta devorsoria scrutantes, intus aedium audito, ruditu meo, praedam absconditum latibulis aedium rati, coram rem invasuri suam improvisi conferto gradu se penetrant, palamque illos execrandas foeditates obeuntes deprehendunt: iam iamque vicinos undique percientes turpissimam scaenam patefaciunt, insuper ridicule sacerdotum purissimam laudantes castimoniam.

Hac infamia consternati, quae per ora populi facile dilapsa merito invisos ac detestabiles eos cunctis effecerat, noctem ferme circa mediam collectis omnibus furtim castello facessunt, bonaque itineris parte ante iubaris exortum transacta, iam die claro solitudines avias nacti, multa secum prius collocuti accingunt se meo funeri; deaque vehiculo meo sublata et humi reposita cunctis stramentis me renudatum ac de quadam quercu destinatum flagro illo pecuinis ossibus catenato verberantes paene ad extremam confecerant mortem. Fuit unus qui poplites meos enervare secure sua comminaretur, quod de pudore illo candido scilicet suo tam deformiter triumphassem: sed ceteri non meae salutis sed simulacri iacentis contemplatione in a ita me retinendum censuere. Rursum itaque me

p.396
refertum sarcinis planis gladiis minantes perveniunt ad quandam nobilem civitatem. Inibi vir principalis et alias religiosus et eximie deam reverens, tinnitu cymbalorum et sonu tympanorum cantusque Phrygii mulcentibus modulis excitus, procurrit obviam, deamque votivo suscipiens hospitio nos omnes intra consaeptum domus amplissimae constituit, numenque summa veneratione atque hostiis opimis placare contendit.

Hic ego me potissimum capitis periclitatum memini. Nam quidam colonus partem venationis, immanis cervi pinguissimum femus, domino illi suo muneri miserat, quod incuriose pone culinae fores non altiuscule suspensum canis adaeque venaticus latenter invaserat, laetusque, praeda propere custodientes oculos evaserat. Quo damno cognito suaque reprehensa neglegentia cocus diu lamentatus lacrimis inefficacibus, iam iamque domino cenam flagitante maerens et utcunque metuens altius, filio suo parvulo consalutato arreptoque funiculo, mortem sibi nexu laquei comparabat. Nee tamen latuit fidam uxorem eius casus extremus mariti, sed funestum nodum violenter invadens manibus ambabus Adeone inquit Praesenti malo perterritus mente excidisti tua, nee fortuitum istud remedium, quod deum providentia subministrat, intuens? Nam si quid in ultimo fortunae turbine resipiscis, expergite mi ausculta et advenam istum asinum remoto quodam loco deductum iugula, femusque eius ad similitudinem

p.398
perditi detractum et accuratius in protrimentis sapidissime percoctum appone domino cervini vicem. Nequissimo verberoni sua placuit salus de mea morte, et multum conservae laudata sagacitate destinatae iam lanienae cultros acuebat.
p.400