Metamorphoses
Apuleius
Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
Sed omnem pristinam sociorum fortium multitudinem magnasque illas opes exiguo temporis amisi spatio: nam procuratorem principis ducenaria perfunctum, dehinc fortuna tristiore decussum, praetereuntem deo [*]()irato fueram aggressus. Sed rei noscendae carpo ordinem.
Fuit quidam multis officiis in aula Caesaris clarus atque conspicuus, ipsi etiam probe spectatus. Hunc insimulatum quorundam astu proiecit extorrem saeviens invidia: sed uxor eius Plotina, quaedam rarae fidei atque singularis pudicitiae femina, quae decimo partus stipendio viri familiam fundaverat, spretis atque contemptis urbicae luxuriae deliciis, fugientis [*](The MSS have something like praetereunte me orato. The correction to praetereuntem deo irato (i.e. Mars) is due to Crusius. )