Metamorphoses
Apuleius
Apuleius, creator; Gaselee, S. (Stephen), 1882-1943, editor
Tali verborum incendio flammata viscera sororis iam
At Psyche relicta sola, nisi quod infestis furiis agitata sola non est, aestu pelagi simile maerendo fluctuat, et quamvis statuto consilio et obstinato animo, iam tamen facinori manus admovens adhuc incerta consilii titubat multisque calamitatis suae distrahitur affectibus. Festinat, differt; audet, trepidat; diffidit, irascitur; et, quod est ultimum, in eodem corpore odit bestiam, diligit maritum. Vespera tamen iam noctem trahente praecipiti festinatione nefarii sceleris instruit apparatum: nox aderat et maritus aderat priusque Veneris proeliis velitatus altum soporem descenderat.
Tunc Psyche, et corporis et animi alioquin infirma, fati tamen saevitia subministrante viribus roboratur, et prolata lucerna et arrepta novacula sexum audacia mutatur. Sed cum primum luminis oblatione tori secreta claruerunt, videt omnium ferarum mitissimam dulcissimamque bestiam, ipsum illum Cupidinem formosum deum formose cubantem, cuius aspectu lucernae quoque lumen hilaratum increbruit et acuminis sacrilegi novaculam paenitebat. At vero Psyche tanto aspectu deterrita et impos animi, marcido pallore defecta tremensque desedit in imos poplites et ferrum quaerit abscondere, sed in suo pectore: quod profecto fecisset, nisi ferrum timore tanti flagitii manibus
quae dum insatiabili animo Psyche, satis et curiosa, rimatur atque pertrectat et mariti sui miratur arma, depromit unam de pharetra sagittam et puncto pollicis extremam aciem periclitabunda frementis etiam nunc articuli nisu fortiore pupugit altius, ut per summam cutem roraverint parvulae sanguinis rosei guttae: sic ignara Psyche sponte in Amoris incidit amorem. Tunc magis magisque cupidine flagrans Cupidinis, prona in eum efflictim inhians, patulis ac petulantibus saviis festinanter ingestis, de somni mensura metuebat.
Sed dum bono tanto percita saucia mente fluctuat, lucerna illa, sive perfidia pessima sive invidia noxia sive quod tale corpus contingere et quasi basiare et ipsa gestiebat, evomuit de summa luminis sui stillam ferventis olei super humerum dei dexterum: hem audax et temeraria lucerna et amoris vile ministerium, ipsum ignis totius deum aduris, cum te, scilicet
at Psyche statim resurgentis eius crure dextero manibus ambabus arrepto, sublimis evectionis appendix miserandi et per nubilas plagas penduli comitatus extremi consequia tandem fessa delabitur solo. Nec deus amator humi iacentem deserens, involavit proximam cupressum deque eius alto cacumine sic eam graviter commotus affatur: Ego quidem, simplicissima Psyche parentis meae Veneris praceptorum immemor, quae te miseri extremique hominis devinctam cupidine infimo matrimonio addici iusserat, ipse potius amator advolavi tibi. Sed hoc feci leviter, scio, et praeclarus ille sagittarius ipse me telo meo percussi teque coniugem meam feci, ut bestia scilicet tibi viderer ei ferro caput excideres meum, quod istos amatores tuos oculos gerit! Haec tibi semper cavenda censebam, haec benivole remonebam. Sed illae quidem consiliatrices egregiae tuae tam perniciosi magisterii dabunt actutum mihi poenas: te vero tantum fuga! mea punivero; et cum termino sermonis pinnis in altum se proripuit.
Psyche vero humi prostrata et quantum visui poterat volatus mariti prospiciens extremis affligebat lamentationibus animum. Sed ubi remigio plumae raptum maritum proceritas spatii fecerat alienum, per proximi fluminis marginem praecipitem sese dedit:
Sic locuto deo pastore, nulloque sermone reddito sed adorato tantum numine salutari, Psyche pergit ire. Sed cum aliquam multum viae laboranti vestigio pererrasset, inscio quodam tramite, iam die labente, accedit quandam civitatem, in qua regnum maritus unius sororis eius obtinebat. Qua re cognita Psyche nuntiari praesentiam suam sorori desiderat;
Necdum sermonem Psyche finierat; illa vesanae libidinis et invidiae noxiae stimulis agitata, e re concinnato mendacio fallens maritum, quasi de morti parentum aliquid comperisset, statim navem ascendi! et ad illum scopulum protinus pergit, et quamvis alio flante vento, caeca spe tamen inhians, Accipe me dicens Cupido, dignam te coniugem et tu, Zephyre,
Interim, dum Psyche quaestioni Cupidinis intenta populos circumibat, ille vulnere lucernae dolens in ipso thalamo matris iacens ingemebat. Tunc avis peralba illa gavia, quae super fluctus marinos pinnis natat, demergit sese propere ad Oceani profundum gremium. Ibi commodum Venerem lavantem natantemque propter assistens, indicat adustum filium eius, gravi vulneris dolore maerentem, dubium salutis iacere, iamque per cunctorum ora populorum rumoribus conviciisque variis omnem Veneris familiam male audire, quod ille quidem montano scortatu, tu vero marino natatu secesseritis ac per hoc non voluptas ulla, non gratia, non lepos, sed incompta et agrestia et horrida cuncta sint, non nuptiae coniugales, non amicitiae sociales, non liberum caritates, sed enormis eluvies [*]()et squalentium foederum insuave fastidium. Haec illa verbosa et satis coriosa avis in [*](The MSS seem to give gluvies or ingluvies. The suggestion of cluvies is due to Beroaldus. )
Haec quiritans properiter emergit e mari, suumque protinus aureum thalamum petit, et reperto, sicut audierat, aegroto puero iam inde a foribus quam maxine boans, Honesta inquit Haec et natalibus nostris bonaeque tuae frugi congruentia, ut primum quidem tuae parentis, immo dominae praecepta calcares, nec sordidis amoribus inimicam meam cruciares, verum etiam hoc aetatis puer tuis licentiosis et immaturis iungeres amplexibus, ut egi nurum scilicet tolerarem inimicam! Sed utique praesumis, nugo et corruptor et inamabilis, te solum [*](I do not feel absolutely certain that grammar requires the subject of cupere to be expressed; but I adopt Rossbach's suggestion of the insertion of illum, which is quite likely to have dropped out owing to its resemblance to the last part of the preceding word. )
Sed male prima pueritia inductus es et acutas manus habes et maiores tuos irreverenter pulsasti totiens et ipsam matrem tuam, me inquam ipsam parricida denudas cotidie et percussisti saepius et quasi viduam utique contemnis, nec vitricum tuum fortissimum illum maximumque bellatorem me tuis. Quidni? Cui saepius in angorem mei paelicatus puellas propinare consuesti. Sed iam faxo te lusus huius paeniteat et sentias acidas et amaras istas nuptias. Sed nunc irrisui habita quid agam? Quo me conferam? Quibus modis stelionem istum cohibeam? Petamne auxilium ab inimica mea Sobrietate, quam propter huius ipsius luxuriam offendi saepius? At rusticae squalentisque feminae colloquium prorsus horresco. Nec tamen vindictae solacium undeunde spernendum est: illa mihi prorsus adhibenda est nec ulla alia, quae castiget asperrime nugonem istum, pharetram explicet et sagittas dearmet, arcum enodet, taedam deflammet, immo et ipsum corpus eius acrioribus remediis coerceat. Tunc iniuriae meae litatum crediderim, cum eius comas, quas istis manibus meis
Sic effata foras sese proripit infesta et stomachata biles Venerias. Sed eam protinus Ceres et Iuno continuantur visamque vultu tumido quaesiere cur truci supercilio tantam venustatem micantium oculorum coerceret. At illa Opportune inquit Ardenti prorsus isto meo pectori violentiam scilicet perpetraturae venitis. Sed totis, oro, vestris viribus Psychen illam fugitivam volaticam mihi requirite. Nec enim vos utique domus meae famosa fabula ei non dicendi filii mei facta latuerunt. Tunc illae non [*]()ignarae, quae gesta sunt, palpare Veneris iram saevientem sic adortae: Quid tale, domina, deliquit tuus filius ut animo pervicaci voluptates illius impugnes, et quam ille diligit tu quoque perdere gestias? Quod autem, oramus, isti crimen si puellari lepidae libenter arrisit? An ignoras eum masculum et iuvenem esse, vel certe iam quot sit annorum oblita es? An quod aetatem portat bellule, puer tibi semper videtur? Mater autem tu et praeterea cordata mulier filii tui lusus semper explorabis curiose, et in eo luxuriem culpabis et amores revinces et tuas [*](The goddesses did know what had been going on, so that it is necessary, as Beroaldus saw, either to insert non before ignarae, or to read gnarae. ti )