Metamorphoses
Apuleius
Apuleius, creator; Gaselee, S. (Stephen), 1882-1943, editor
diem ferme circa medium, cum iam flagrantia solis caleretur, in pago quodam apud notos ac familiares latronibus senes devertimus; sic enim primus aditus et sermo prolixus et oscula mutua, quamvis asino, sentire praestabant: nam et rebus eos quibusdam dorso meo depromptis munerabantur, et secretis gannitibus, quod essent latrocinio partae, videbantur indicare. Iamque nos omni sarcina levigatos in pratum proximum passim libero pastui tradidere, nec me cum asino vel equo meo compascuus coetus attinere potuit adhuc insolitum alioquin prandere faenum; sed plane pone stabulum prospectum hortulum iam fame perditus fidenter invado et, quamvis crudis holeribus, affatim tamen ventrem sagino, deosque comprecatus omnes cuncta prospectabam loca, sicubi forte conterminis in hortulis candens repperirem rosarium. Nam et ipsa solitudo iam mihi bonam fiduciam tribuebat, si devius et frutectis absconditus sumpto remedio de iumenti quadripedis incurvo gradu rursum erectus in hominem, inspectante nullo, resurgerem.
Ergo igitur cum in isto cogitationis salo fluctuarem, aliquanto longius video frondosi nemoris convallem
Talibus fatis implicitus et iam ipsam salutem recusans sponte illud venenum rosarium sumere gestiebam; sed dum cunctanter accedo decerpere, iuvenis quidam, ut mihi videbatur, hortulanus, cuius omnia prorsus holera vastaveram, tanto damno cognito, cum grandi baculo furens decurrit, arreptumque me totum plagis obtundit adusque vitae ipsius periculum, nisi tandem sapienter alioquin ipse mihi tulissent auxilium: nam lumbis elevatis in altum, pedum posterioribus
Nec mora, cum iam in meridiem prono iubare rursum nos ac praecipue me longe gravius onustum producunt illi latrones stabulo: iamque confecta bona parte itineris et viae spatio defectus et sarcinae pondere depressus ictibusque fustium fatigatus atque etiam ungulis extritis iam claudus et titubans, rivulum quendam serpentis leniter aquae propter
Sed tam bellum consilium meum praevertit sors deterrima; namque ille alius asinus, divinato et antecapto meo cogitatu, statim se mentita lassitudine cum rebus totis offudit, iacensque in mortuum non fustibus, non stimulis, ac ne cauda et auribus cruribusque undique versum elevatis temptavit exsurgere, quoad tandem fustibus, postumae spei fatigati secumque collocuti, ne tam diu mortuo, immo vero lapideo asino servientes fugam morarentur, sarcinis eius mihi equoque distributis, destricto gladio poplites eius totos amputant, ac paululum a via retractum per altissimum praeceps in vallem proximam etiam nunc spirantem praecipitant. Tunc ego miseri commilitonis fortunam cogitans statui iam dolis abiectis et fraudibus asinum me bonae frugi dominis exhibere: nam et secum eos animadverteram colloquentes, quod in proximo nobis esset habenda mansio et totius viae finis quieta eorumque esset sedes
Res ac tempus ipsum locorum speluncaeque illius quam latrones inhabitabant,[*]()descriptionem exponere flagitat: nam et meum simul periclitabor ingenium, et faxo vos quoque an mente etiam sensuque fuerim asinus sedulo sentiatis. Mons horridus silvestribusque frondibus umbrosus et in primis altus fuit; huius per obliqua devexa, qua saxis asperrimis et ob id inaccessis cingitur, convalles lacunosae cavaeque nimium spinetis aggeratae et quaquaversus repositae naturalem tutelam praebentes ambiebant. De summo vertice fons afluens bullis ingentibus scaturribat, perque prona delapsus evomebat undas argenteas, iamque rivulis pluribus dispersus ac valles illas agminibus stagnantibus irrigans in modum stipati maris vel ignavi fluminis cuncta cohibebat. Insurgit speluncae, qua margines montanae desinunt, turris ardua caulae firma solidis cratibus, ovili stabulationi commoda, porrectis undique lateribus; ante fores exigui tramites vice structi parietis attenduntur: ea tu bono, certe meo periculo, latronum dixeris atria. Nec iuxta quicquam quam parva casula cannulis temere contecta, quo speculatores e numero latronum, ut postea comperi, sorte ducti noctibus excubabant.
Ibi cum singuli derepsissent stipatis artubus, nobis ante ipsas fores loro valido destinatis, anum quandam curvatam gravi senio, cui soli salus atque tutela tot numero iuvenum commissa videbatur, sic infesti compellant: Etiamne tu, busti cadaver extremum et [*](The MSS have the present inhabitant. The imperfect, as Oudendorp saw, seems to be required )
Commodum cubuerant, et ecce quidam longe plures numero iuvenes adveniunt alii, quos incunctanter adaeque latrones arbitrarere, nam et ipsi praedas aureorum argentariorumque nummorum ae vasculorum vestisque sericae et intextae filis aureis invehebant: hi simili lavacro refoti inter toros sociorum sese reponunt. Tunc sorte ducti ministerium faciunt: estur ae potatur incondite pulmentis acervatim, panibus aggeratim, poculis agminatim ingestis; clamor e ludunt, strepitu cantillant, conviciis iocantur, ae iam cetera semiferis Lapithis evantibus [*]()Centaurisque similia. Tune inter eos unus, qui robore ceteros antistabat, Nos quidem inquit Milonis Hypatini domum fortiter expugnavimus. Praeter tantam [*](Nic. Heinsius' ingenious emendation for the meaningless ebcinibus or tebainibus of the MSS. )
Suscipit unus ex illo posteriore numero: “Tune solus ignoras longe faciliores ad expugnandum domui esse maiores? Quippe quod, licet numerosa familia latis deversetur aedibus, tamen quisque magis suae saluti quam domini consulat opibus: frugi autem et solitarii homines fortunam parvam, vel certe satis amplam, dissimulanter obtectam protegunt acrius et sanguinis sui periculo muniunt. Res ipsa denique fidem sermoni meo dabit: vix enim Thebas heptapylos accessimus, quod est huic disciplinae primarium studium, sedulo fortunas inquirebamus popularium. Nec nos denique latuit Chryseros quidam imminui larius, copiosae pecuniae dominus, qui metu officiorum ac munerum publicorum magnis artibus magnam dissimulabat opulentiam: denique solus ac solitarius parva sed satis munita domuncula contentus, pannosus alioquin ac sordidus aureos folles incubabat. Ergo
Nec mora, cum noctis initio foribus eius praestolamur, quas neque sublevare neque dimoveve ac ne perfringere quidem nobis videbatur, ne vulvarum sonus cunctam viciniam nostri suscitaret exitio. Tunc itaque sublimis ille vexillariis noster Lamachus spectatae virtutis suae fiducia, qua clavi immittendae foramen patebat sensim immissa manu, claustrum evellere gestiebat: sed dudum scilicet omnium bipedum nequissimus Chryseros vigilans et singula rerum sentiens, lenem gradum et obnixum silentium tolerans paulatim arrepit, grandique clavo manum ducis nostri repente nisu fortissimo ad ostii tabulam offigit et exitiabili nexu patibulatum [*]()relinquens gurgustioli sui tectum ascendit atque inde contentissima voce clamitans rogansque vicinos et unumquemque proprio nomini ciens et salutis communis admonens, diffamat incendio repentino domum suam possideri: sic unusquisque proximi periculi confinio territus suppetiatum decurrunt anxii.
Tunc nos in ancipiti periculo constituti vel opprimendi nostri vel deserendi socii remedium e re nata validum eo volente comminiscimus: antesignani nostri partem, qua manus humerum subit, ictu per articulum medium temperato prorsus abscidimus atque ibi brachio relicto, multis laciniis offulto vulnere, ne stillae sanguinis vestigium proderent, ceterum Lamachum raptim reportamus; ac, [*](MSS patibulum. The emendation is variously ascribed to Scaliger or Vulcanius. )
Et ille quidem dignum virtutibus suis vitae terminum posuit: enimvero Alcimus sollertibus coeptis minus [*]()saevum Fortunae nutum non potuit adducere: Qui cum dormientis anus perfracto tuguriolo conscendisset cubiculum superius iamque protinus oblisis faucibus interstinguere eam debuisset, prius maluit rerum singula per latiorem fenestram forinsecus nobis scilicet rapienda dispergere. Cumque iam cuncta rerum naviter emolitus nec toro quidem aniculae quiescentis parcere vellet, eaque lectulo suo devoluta vestem stragulam subductam scilicet iactare similiter destinaret, genibus eius profusa sic nequissima illa deprecatur: Quid, oro, fili, paupertinas pannosasque resculas miserrimae anus donas vicinis [*](MSS eum. Minus is Bluemner's suggestion. )
Tunc orbitatis duplici plaga petiti, iamque Thebanis conatibus abnuentes, Plataeas proximam conscendimus civitatem. Ibi famam celebrem superi quodam Demochare munus edituro gladiatorium deprehendimus: nam vir et genere primarius et opibus plurimus et liberalitate praecipuus digno fortunae suae splendore publicas voluptates instruebat. Quis tantus ingenii, quis facundiae, qui singulas species apparatus multiiugi verbis idoneis posset explicare? Gladiatores isti famosae manus, venatores illi prolatae pernicitatis, alibi noxii perdita securitate suis
Nec ille tam clarus tamque splendidus publicae voluptatis apparatus invidiae noxios effugit oculos: nam diutina captivitate fatigatae simul et aestiva flagrantia maceratae, pigra etiam sessione languidae, repentina correptae pestilentia paene ad nullum redivere numerum. Passim per plateas plurimas cerneres iacere semivivorum corporum ferina naufragia: tunc vulgus ignobile, quos inculta pauperies sine delectu ciborum tenuato ventri cogit sordentia supplementa et dapes gratuitas conquirere, passim iacentes epulas accurrunt.
Tunc e re nata subtile consilium ego et iste Babulus tale comminiscimur: unam, quae ceteris sarcina corporis praevalebat, quasi cibo parandam portamus ad nostrum receptaculum eiusque probe nudatum carnibus corium, servatis sollerter totis unguibus, ipso etiam bestiae capite adusque confinium cervicis
Nec paucos fortissimi collegii sollers species ad munus obeundum arrexerat: quorum prae ceteris Thrasyleon factionis optione delectus ancipitis machinae subivit alearn, iamque habili corio et mollitie tractabili vultu sereno sese recondit. Tunc tenui sarcimine summas oras eius adaequamus, et iuncturae rimam, licet gracilem, saetae circumfluentis densitate saepimus; ad ipsum confinium gulae, qua cervix bestiae fuerat exsecta, Thrasyleonis caput subire cogimus, parvisque respiratui circa nares et oculos datis foraminibus, fortissimum socium nostrum, prorsus bestiam factum, inmittimus caveae modico praestinatae pretio, quam constanti vigore festinus irrepsit ipse.
Ad hunc modum prioribus inchoatis, sic ad reliqua fallaciae pergimus: sciscitati nomen cuiusdam Nicanoris qui genere Thracio proditus ius amicitiae summum cum illo Demochare colebat, litteras affingimus, ut venationis suae primitias bonus amicus
sed suscipiens ego Caveas, inquam Domine, flagrantia solis et itineris spatio fatigatam coetui multarum et, ut audio, non recte valentium committere ferarum. Quin potius domus tuae patulum ac perflabilem locum, immo et lacu aliquo conterminum refrigerantemque prospicis? An ignoras hoc genus bestiae lucos consitos et specus roridos et fontes amoenos semper incubare? Talibus monitis Demochares perterritus numerumque perditorum secum recensens, non difficulter assensus, ut ex arbitrio nostro caveam locaremus facile permisit. Sed et nos inquam Ipsi parati sumus hic ibidem pro
Post haec valefacto discessimus et portam civitatis egressi monumentum quoddam conspicamur procul a via remoto et abdito loco positum. Ibi capulos carie et vetustate semitectos, quis inhabitabant pulverei et iam cinerosi mortui, passim ad futurae praedae receptacula reseramus et, ex disciplina sectae servati noctis inlunio tempore, quo somnus obvius impetu primo corda mortalium validius invadit ac premit, cohortem nostram gladiis armatam ante ipsas fores Democharis velut expilationis vadimonium sistimus. Nec setius Thrasyleon, examussim capto noctis latrocinali momento, prorepit cavea statimque custodes, qui propter sopiti quiescebant omnes ad unum, moi etiam ianitorem ipsum gladio conficit, clavique subtracta fores ianuae repandit nobisque prompte convolantibus et domus alveo receptis demonstrat horreum ubi vespera sagaciter argentum copiosum recondi viderat. Quo protinus perfracto confertae manus violentia, iubeo singulos commilitonum asportari quantum quisque poterat auri vel argenti, et in illi! aedibus fidelissimorum mortuorum occultare propere rursumque concito gradu recurrentes sarcinas iterare: quod enim ex usu foret omnium, me solum
His omnibus salubri consilio recte dispositis occurrit scaevus eventus: namque dum reduces socios nostros suspensus opperior, quidam servulus, strepitu scilicet divinitus inquietus, proserpit leniter visaque bestia, quae libere discurrens totis aedibus commeabat, premens obnixum silentium vestigium suum replicat et utcumque cunctis in domo visa pronuntiat. Nec mora, cum numerosae familiae frequentia domus tota completur: taedis, lucernis, cereis, sebaciis, et ceteris nocturni luminis instrumentis clarescunt tenebrae; nec inermis quisquam de tanta copia processit, sed singuli fustibus, lanceis, destrictis denique gladiis armati muniunt aditus. Nec secus canes etiam venaticos, auritos illos et horricomes ad comprimendam bestiam cohortantur.
Tunc ego, sensim gliscente adhuc illo tumultu, retrogradi fuga domo facesso sed plane Thrasyleonem mire canibus repugnantem, latens pone ianuam ipse, prospicio: quamquam enim vitae metas ultimas obiret, non tamen sui nostrique vel pristinae virtutis oblitus iam faucibus ipsis hiantis Cerberi reluctabat: scaenam denique quam sponte sumpserat cum anima retinens, nunc fugiens, nunc resistens,