Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Is finis nobis et sermonis et itineris communis fuit: nam comites utrique ad villulam proximam laevorsum abierunt. Ego vero quod primum ingressu stabulum conspicatus sum, accessi, et de quadam anu caupona illico percontor Estne inquam Hypata haec civitas? Adnuit. Nostine Milouem quendam e primoribus? Arrisit et Vere inquit Primus istic perhibetur Milo, qui extra pomerium et urbem totam colit. Remoto inquam Ioco, parens optima, dic oro et cuiatis sit et quibus deversetur aedibus? Videsne inquit Extremas fenestras, quae foris urbem prospiciunt et altrinsecus fores proximum respicientes angiportum? Inibi iste Milo deversatur ampliter nummatus et longe opulentus, verum extremae avaritiae et sordis infimae infamis homo, foenus denique copiosum sub arrabone auri et argenti crebriter exercens, exiguo Lare inclusus et aerugini semper intentus, cum uxorem etiam calamitatis suae comitem habeat. Neque praeter unicam pascit ancillam et habitu mendicantis semper incedit.

Ad haec ego risum subicio: Benigne inquam Et prospicue Demeas meus in me consuluit, qui peregrinaturum tali viro conciliavit, in cuius hospitio nec fumi nec nidoris nebulam vererer, et cum dicto modico secus progressus ostium accedo et ianuam firmiter oppessulatam pulsare vocaliter incipio.

p.38
Tandem adulescentia quaedam procedens heus tu inquit Qui tam fortiter fores verberasti, sub qua specie mutuari cupis? An tu solus ignoras prater aurum argentumque nullum nos pignus admittere? Meliora inquam Ominare, et potius responde an intra aedes erum tuum offenderunt. Plane; inquit Sed quae causa quaestionis huius?Litteras ei a Corinthio Demea scriptas ad cum reddo. Dum annuntio, inquit Hic ibidem me opperimino, et cum dicto rursum foribus oppessulatis intro capessit. Modico deinde regressa patefactis foribus Rogat te inquit. Intuli me eumque accubantum exiguo admodum grabatulo et commodum cenare incipientem invenio: assidebat pedes uxor et mensa vacua posita, cuius monstratu En inquit Hospitium.Bene ego, et illico ei litteras Demeae trado.

Quibus properiter lectis Amo inquit Meum Demean, qui mihi tantum conciliavit hospitem, et cum dicto iubet uxorem decedere utque in eius locum assidam iubet, meque etiam nunc verecundia cunctantem arrepta lacinia detrahens Asside inquit Istic: nam prae metu latronum nulla sessibula ac ne sufficientem supellectilem parare nobis licet. Feci, et Sic ego te inquit Etiam de ista corporis speciosa habitudine deque hac virginali prorsus verecundia generosa stirpe proditum et recte conicerem, sed et meus Demeas eadem litteris pronuntiat. Ergo brevitatem gurgustioli nostri ne spernas peto. Erit

p.40
tibi adiacens et ecce illud cubiculum honestum receptaculum: fac libenter deverseris in nostro. Nam et maiorem domum dignatione tua feceris et tibi specimen gloriosum arrogans, si contentus Lare parvulo Thesei illius cognominis patris tui virtutes aemulaveris, qui non est aspernatus Hecales anus hospitium tenue : et vocata ancillula, Fotis, inquit Sarcinulas hospitis susceptas cum fide conde in illud cubiculum, ac simul ex promptuario oleum unctui et lintea tersui et cetera huic eidem usui profer ociter et hospitem meum produc ad proximas balneas: satis arduo itinere atque prolixo fatigatus est.

His ego auditis mores atque parsimoniam ratiocinans Milonis, volensque me artius ei conciliare, Nihil inquam Rerum istarum, quae itineris ubique nos comitantur, indigemus. Sed et balneas facile percontabimur. Plane quod est mihi summe praecipuum, equo, qui me strenue pervexit, faenum atque hordeum acceptis istis nummulis tu, Fotis, emito. His actis et rebus meis in illo cubiculo conditis pergens ipse ad balneas, ut prius aliquid nobis cibatui prospicerem, forum cupidinis peto inque eo piscatum opiparem expositum video et percontato pretio, quod centum nummis iudicaret, aspernatus viginti denariis praestinavi. Inde me commodum egredientem continuatur Pythias condiscipulus apud Athenas Atticas meus, qui me post aliquam multum temporis amanter agnitum invadit, amplexusquc ac comiter deosculatus

p.42
Mi Luci, ait Sat Pol diu est quod intervisimus te, at Hercule exinde cum a Vestio [*]()magistro digressi sumus. Quae autem tibi causa peregrinationis huius? Crastino die scies: inquam Sed quid istud? Voti gaudeo: nam et lixas et virgas et habitum prorsus magistratui congruentem in te video.Annonam curamus, ait Et aedilem gerimus, et si quid obsonare cupis, utique commodabimus. Abnuebam, quippe qui iam cenae affatim piscatum prospexeramus: sed enim Pythias visa sportula, succussisque in aspectum planiorem piscibus, At has quisquilias quanti parasti? Vix inquam Piscatori extorsimus accipere viginti denarios.

Quo audito statim arrepta dextera postliminio me in forum cupidinis reducens Et a quo inquit Istorum nugamenta haec comparasti? Demonstro seniculum: in angulo sedebat. Quem confestim pro aedilitatis imperio voce asperrima increpans Iam iam inquit Nec amicis quidem nostris vel omnino ullis hospitibus parcitis, quod tam magnis pretiis pisces frivolos indicatis et florem Thessalicae regionis ad instar solitudinis et scopuli edulium caritate deducitis? Sed non impune: iam [*]( The name, whatever it is, has been corrupted in the MSS to Dstio. Other suggestions are Dositheo and Clytio.)

p.44
enim faxo scias quemadmodum sub meo magisterio mali debent coerceri, et profusa in medium sportula iubet officialem suum insuper pisces inscendere ac pedibus suis totos obterere. Qua contentus morum severitudine meus Pythias, ac mihi ut abirem suadens, Sufficit mihi, o Luci, inquit Seniculi tanta haec contumelia. His actis consternatus ac prorsus obstupidus ad balneas me refero, prudentis condiscipuli valido consilio et nummis simul privatus et cena, lautusque ad hospitium Milonis ac dehinc cubiculum me reporto.

Et ecce Fotis ancilla Rogat te inquit Hospes. At ego iam inde Milonis abstinentiae cognitor excusavi comiter, quod viae vexationem non cibo sed somno censerem diluendam. Isto accepto pergit ipse et iniecta dextera clementer me trahere adoritur: ac dum cunctor, dum modeste renitor, Non prius inquit Discedam quam me sequaris, et dictum iureiurando secutus iam obstinationi suae me ingratis oboedientem perducit ad illum suum grabatulum, et residenti Quam salve agit inquit Demeas noster? Quid uxor? Quid liberi? Quid vernaculi? Narro singula. Percontatur accuratius causas etiam peregrinationis meae; quas ubi probe protuli, iam et de patria nostra et eius primoribus

p.46
ac denique de ipso praeside scrupulosissime exploratis, ubi me post itineris tam saevi vexationem sensit fabularum quoque serie fatigatum in verba media somnolentum desinere ac nequicquam, defectum iam, incerta verborum salebra balbutire, tandem patitur cubitum concederem. Evasi aliquando rancidi senis loquax et famelicum convivium somno, non cibo, gravatus, cenatus solis fabulis et hi cubiculum reversus optatae me quieti reddidi.
p.48