Apologia

Apuleius

Apuleius. Apulei Opera Quae Supersunt, Vol. II, Fasc. I. Helm, Rudolf, editor. Leipzig: Teubner, 1912.

De aetate uero Pudentillae, de qua post ista satis confidenter mentitus es, ut etiam sexaginta annos natam diceres nubsisse, de ea tibi paucis respondebo: nam non necesse est in re tam perspicua pluribus disputare.

Pater eius natam sibi filiam more ceterorum professus est. tabulae eius partim tabulario publico partim domo adseruantur, quae iam tibi ob os obiciuntur. porrige tu Aemiliano tabulas istas: linum consideret, signa quae impressa sunt recognoscat, consules legat, annos computet, quos sexaginta mulieri adsignabat. probet quinque et quinquaginta: lustro mentitus sit. parum hoc est, liberalius agam,—nam et ipse Pudentillae multos annos largitus est, redonabo igitur uicissim decem annos— Mezentius cum Vlixe errauit: quinquaginta saltem annorum mulierem ostendat. quid multis? ut cum quadruplatore agam, bis duplum quinquennium faciam, uiginti annos semel detraham. iube, Maxime, consules computari: nisi fallor, inuenies nunc Pudentillae haud multo amplius

p.98
quadragensimum annum aetatis ire. o falsum audax et nimium, o mendacium uiginti annorum exilio puniendum. dimidio tanta, Aemiliane, mentiris, falsa audes sesquealtera. si triginta annos pro decem dixisses, posses uideri computationis gestu errasse, quos circulare debueris digitos adgessisse. cum uero quadraginta, quae facilius ceteris porrecta palma significantur, ea quadraginta tu dimidio auges, non potest digitorum gestu errasse, nisi forte triginta annorum Pudentillam ratus binos cuiusque anni consules numerasti.

Missa haec facio. uenio nunc ad ipsum stirpem accusationis, ad ipsam causam maleficii. respondeat Aemilianus et Rufinus, ob quod emolumentum, etsi maxime magus forem, Pudentillam carminibus et uenenis ad matrimonium pellexissem. atque ego scio plerosque reos alicuius facinoris postulatos, si fuisse quaepiam causae probarentur, hoc uno se tamen habunde defendisse, uitam suam procul ab huiusmodi sceleribus abhorrere nec id sibi obesse debere, quod uideantur quaedam fuisse ad maleficiundum inuitamenta; non enim omnia quae fieri potuerint pro factis habenda, rerum uices uarias euenire: certum indicem cuiusque animum esse; qui semper eodem ingenio ad uirtutem uel malitiam moratus firmum argumentum

p.99
est accipiendi criminis aut respuendi. haec ego quamquam possim merito dicere, tamen uobis condono nec satis mihi duco, si me omnium quae insimulastis abunde purgaui, nisi nusquam passus sum uel exiguam suspicionem magiae consistere. reputate uobiscum, quanta fiducia innocentiae meae quantoque despectu uestri agam: si una causa uel minima fuerit inuenta, cur ego debuerim Pudentillae nubtias ob aliquod meum commodum appetere, si quamlibet modicum emolumentum probaueritis, ego ille sim Carmendas uel Damigeron uel † his Moses uel Iohannes uel Apollobex uel ipse Dardanus uel quicumque alius post Zoroastren et Hostanen inter magos celebratus est.

Vide quaeso, Maxime, quem tumultum suscitarint, quoniam ego paucos magorum nominatim percensui. quid faciam tam rudibus, tam barbaris? doceam rursum haec et multo plura alia nomina in bybliothecis publicis apud clarissimos scriptores me legisse an disputem longe aliud esse notitiam nominum, aliud artis eiusdem communionem nec debere doctrinae instrumentum et eruditionis memoriam pro confessione criminis haberi an, quod multo praestabilius est, tua doctrina, Claudi Maxime, tuaque perfecta eruditione fretus contemnam stultis et impolitis

p.100
ad haec respondere? ita potius faciam: quid illi existiment, nauci non putabo; quod institui pergam disputare: nullam mihi causam fuisse Pudentillam ueneficiis ad nuptias prolectandi.

Formam mulieris et aetatem ipsi ultro improbauerunt idque mihi uitio dederunt, talem uxorem causa auaritiae concupisse atque adeo primo dotem in congressu grandem et uberem rapuisse. ad haec, Maxime, longa oratione fatigare te non est consilium; nihil uerbis opus est, cum multo disertius ipsae tabulae loquantur, in quibus omnia contra, quam isti ex sua rapacitate de me quoque coniectauerunt, facta impraesentiarum et prouisa in posterum deprehendis: iam primum mulieris locupletissimae modicam dotem neque eam datam, sed tantum modo creditam, praeter haec ea condicione factam coniunctionem, nullis ex me susceptis liberis si uita demigrasset, uti dos omnis apud filios eius Pontianum et Pudentem maneret, sin uero uno unaue superstite diem suum obisset, uti tum diuidua pars dotis posteriori filio, reliqua prioribus cederet.