Apologia

Apuleius

Apuleius. Apulei Opera Quae Supersunt, Vol. II, Fasc. I. Helm, Rudolf, editor. Leipzig: Teubner, 1912.

Nunc dum ordinem rei breuiter persequor et efficio, ut ipse Aemilianus re cognita falso se ad inuidiam meam inductum et longe a vero aberrasse necesse habeat confiteri, quaeso, uti adhuc fecistis uel si quo magis etiam potestis, ipsum fontem et fundamentum iudicii huiusce diligentissime cognoscatis.

Aemilia Pudentilla, quae nunc mihi uxor est, ex quodam Sicinio Amico, quicum antea nubta fuerat, Pontianum et Pudentem filios genuit eosque pupillos relictos in potestate paterni aui—nam superstite patre Amicus decesserat—per annos ferme quattuordecim memorabili pietate sedulo aluit, non tamen libenter in ipso aetatis suae flore tam diu uidua. sed puerorum auus inuitam

p.76
eam conciliare studebat in ceterum filios suos Sicinio Claro eoque ceteros procos absterrebat; et praeterea minabatur, si extrario nubsisset, nihil se filiis eius ex paternis eorum bonis testamento relicturum. quam condicionem cum obstinate propositam uideret mulier sapiens et egregie pia, ne quid filiis suis eo nomine incommodaret, facit quidem tabulas nubtiales cum quo iubebatur, cum Sicinio Claro, uerum enimuero uariis frustrationibus nuptias eludit eo ad, dum puerorum auus fato concessit relictis filiis eius heredibus ita, ut Pontianus, qui maior natu erat, fratri suo tutor esset.

eo scrupulo liberata cum a principibus uiris in matrimonium peteretur, decreuit sibi diutius in uiduitate non permanendum; quippe ut solitudinis taedium perpeti posset, tamen aegritudinem corporis ferre non poterat. mulier sancte pudica, tot annis uiduitatis sine culpa, sine fabula, assuetudine coniugis torpens et diutino situ uiscerum saucia, uitiatis intimis uteri saepe ad extremum uitae discrimen doloribus obortis exanimabatur. medici cum obstetricibus consentiebant penuria matrimonii morbum quaesitum, malum in dies augeri, aegritudinem ingrauescere; dum aetatis aliquid supersit, nubtiis ualitudinem medicandum. consilium istud cum alii

p.77
approbant, tum maxime Aemilianus iste, qui paulo prius confidentissimo mendacio adseuerabat numquam de nubtiis Pudentillam cogitasse, priusquam foret magicis maleficiis a me coacta, me solum repertum, qui uiduitatis eius uelut quandam uirginitatem carminibus et uenenis uiolarem. saepe audiui non de nihilo dici mendacem memorem esse oportere; at tibi, Aemiliane, non uenit in mentem, priusquam ego Oeam uenirem, te litteras etiam, uti nuberet, scribsisse ad filium eius Pontianum, qui tum adultus Romae agebat. cedo tu epistolam uel potius da ipsi: legat, sua sibi uoce suisque uerbis sese reuincat.

Estne haec tua epistola? quid palluisti? nam erubescere tu quidem non potes. estne tua ista subscribtio?— recita quaeso clarius, ut omnes intellegant, quantum lingua eius manu discrepet, quantumque minor illis sit mecum quam secum dissensio.—

Scripsistine haec, Aemiliane, quae lecta sunt? nubere illam uelle et debere scio, sed quem eligat nescio. recte tu quidem: nesciebas; Pudentilla enim tibi, cuius infestam malignitatem probe norat, de ipsa re tantum, ceterum de petitore nihil fatebatur. at tu dum eam putas etiamnum Claro fratri tuo denubturam, falsa spe inductus filio quoque eius Pontiano auctor adsentiendi fuisti. igitur si Claro nubsisset, homini rusticano et decrepito seni, sponte eam diceres sine ulla magia iam olim nubturisse: quoniam iuuenem talem qualem dicitis elegit, coactam fecisse ais, ceterum semper nubtias aspernatam. nescisti, improbe, epistulam tuam de ista re teneri, nescisti te tuomet testimonio conuictum iri. quam tamen epistolam Pudentilla

p.78
testem et indicem tuae uoluntatis, ut quae te leuem et mutabilem nec minus mendacem et inpudentem sciret, maluit retinere quam mittere. ceterum ipsa de ea re Pontiano suo Romam scripsit, etiam causas consilii sui plene allegauit. dixit illa omnia de ualetudine: nihil praeterea esse, cur amplius deberet obdurare, hereditatem auitam longa uiduitate cum despectu salutis suae quaesisse, eandem summa industria auxisse; iam deum uoluntate ipsum uxori, fratrem eius uirili togae idoneos esse; tandem aliquando se quoque paterentur solitudinis suae et aegritudini subuenire; ceterum de pietate sua et supremo iudicio nihil metuerent; qualis uidua eis fuerit, talem nuptam futuram. recitari iubebo exemplum epistolae huius ad filium missae.—