Apologia

Apuleius

Apuleius. Apulei Opera Quae Supersunt, Vol. II, Fasc. I. Helm, Rudolf, editor. Leipzig: Teubner, 1912.

Haec ut dico omnia audisti. praeterea a filio Capitolinae probissimo adulescente, qui praesens est, sciscitante te eadem dicta sunt: Pontianum loculos petisse, Pontianum Saturnino artifici detulisse. etiam illud non negatur, Pontianum a Saturnino perfectum sigillum recepisse, postea mihi dono dedisse. his omnibus palam atque aperte probatis quid omnino superest, in quo suspicio aliqua magiae delitescat? immo quid omnino est, quod uos manifesti mendacii non reuincat? occulte fabricatum esse dixistis quod Pontianus splendidissimus eques fieri curauit, quod Saturninus uir grauis et probe inter suos cognitus in taberna sua sedens propalam exculpsit, quod ornatissima matrona munere suo adiuuit, quod et futurum et factum multi cum seruorum tum amicorum qui ad me uentitabant scierunt. lignum a me toto oppido et quidem oppido quaesitum non piguit uos commentiri, quem quem afuisse in eo tempore scitis, quem iussisse fieri qualicumque materia probatum est.

Tertium mendacium uestrum fuit macilentam uel omnino euisceratam formam diri cadaueris fabricatam,

p.70
prorsus horribilem et larualem. quodsi compertum habebatis tam enuidens signum magiae, cur mihi ut exhiberem non denuntiastis? an ut possetis in rem absentem libere mentiri? cuius tamen falsi facultas opportunitate quadam meae consuetudinis uobis adempta est. nam morem mihi habeo, quoquo eam, simulacrum alicuius dei inter libellos conditum gestare eique diebus festis ture et mero et aliquando uictimas supplicare. dudum ergo cum audirem sceletum perquam impudenti mendacio dictitari, iussi, curriculo iret aliquis et ex hospitio meo Mercuriolum afferret, quem mihi Saturninus iste Oeae fabricatus est. cedo tu eum, uideant, teneant, considerent. em uobis, quem scelestus ille sceletum nominabat. auditisne reclamationem omnium qui adsunt? auditisne mendacii uestri damnationem? non uos tot calumniarum tandem dispudet? hiccine est sceletus, haeccine est larua, hoccine est quod appellitabatis daemonium? magicumne istud an sollemne et commune simulacrum est? accipe quaeso, Maxime, et contemplare; bene tam puris et tam piis manibus tuis traditur res consecrata. em uide, quam facies eius decora et suci palaestrici plena sit, quam hilaris dei uultus, ut decenter utrimque lanugo malis deserpat, ut in capite crispatus capillus sub imo pillei umbraculo appareat, quam lepide super tempora pares pinnulae emineant, quam autem festiue circa humeros uestis substricta sit. hunc qui sceletum audet dicere, profecto ille simulacra deorum nulla
p.71
uidet aut omnia neglegit; hunc denique qui laruam putat, ipse est laruans.

At tibi, Aemiliane, pro isto mendacio duit deus iste superum et inferum commeator utrorumque deorum malam gratiam semperque obuias species mortuorum, quidquid umbrarum est usquam, quidquid lemurum, quidquid manium, quidquid laruarum, occulis tuis oggerat, omnia noctium occursacula, omnia bustorum formidamina, omnia sepulchrorum terriculamenta, a quibus tamen aeuo et merito haud longe abest. ceterum Platonica familia nihil nouimus nisi festum et laetum et sollemne et superum et caeleste. quin altitudinis studio secta ista etiam caelo ipso sublimiora quaepiam uestigauit et in extimo mundi tergo stetit. scit me uera dicere Maximus, qui τὸν ὑπερουράνιον τόπον et οὐρανοῦ νῶτον legit in Phaedro diligenter. idem Maximus optime intellegit, ut de nomine etiam uobis respondeam, quisnam sit ille non a me primo, sed a Platone βασιλεύς nuncupatus: περὶ τὸν πάντων βασιλέα πάντ᾽ ἐστὶ καὶ ἐκείνου ἕνεκα πάντα, quisnam sit ille basileus, totius rerum naturae causa et ratio et origo initialis,

p.72
summus animi genitor, aeternus animantum sospitator, assiduus mundi sui opifex, sed enim sine opera opifex, sine cura sospitator, sine propagatione genitor, neque loco neque tempore neque uice ulla comprehensus eoque paucis cogitabilis, nemini effabilis.