Apologia

Apuleius

Apuleius. Apulei Opera Quae Supersunt, Vol. II, Fasc. I. Helm, Rudolf, editor. Leipzig: Teubner, 1912.

Haec ut dico omnia audisti. praeterea a filio Capitolinae probissimo adulescente, qui praesens est, sciscitante te eadem dicta sunt: Pontianum loculos petisse, Pontianum Saturnino artifici detulisse. etiam illud non negatur, Pontianum a Saturnino perfectum sigillum recepisse, postea mihi dono dedisse. his omnibus palam atque aperte probatis quid omnino superest, in quo suspicio aliqua magiae delitescat? immo quid omnino est, quod uos manifesti mendacii non reuincat? occulte fabricatum esse dixistis quod Pontianus splendidissimus eques fieri curauit, quod Saturninus uir grauis et probe inter suos cognitus in taberna sua sedens propalam exculpsit, quod ornatissima matrona munere suo adiuuit, quod et futurum et factum multi cum seruorum tum amicorum qui ad me uentitabant scierunt. lignum a me toto oppido et quidem oppido quaesitum non piguit uos commentiri, quem quem afuisse in eo tempore scitis, quem iussisse fieri qualicumque materia probatum est.