Apologia
Apuleius
Apuleius. Apulei Opera Quae Supersunt, Vol. II, Fasc. I. Helm, Rudolf, editor. Leipzig: Teubner, 1912.
Omnes hoc, antequam fieret, cognouimus, et potui denuntiatione impedire, nisi scirem mendacium tam stultum potius Aemiliano, qui frustra redimebat, quam mihi, qui merito contemnebam, obfuturum. uolui et Aemilianum damno adfici et Crassum testimonii sui dedecore prostitui. ceterum nudiustertius haudquaquam occulta res acta est in Rufini cuiusdam domo, de quo mox dicam, intercessoribus et deprecatoribus ipso Rufino et Calpurniano. quod eo libentius Rufinus perfecit, quod erat certus ad uxorem suam, cuius stupra sciens dissimulat, non minimam partem praemii eius Crassum relaturum. uidi te quoque, Maxime, coitionem aduersum me et coniurationem eorum pro tua sapientia suspicatum, simul libellus ille prolatus est, totam rem uultu aspernantem. denique quamquam sunt insolita audacia et importuna impudentia praediti tamen testimonio Crassi, cuius oboluisse faecem uidebant,