Apologia
Apuleius
Apuleius. Apulei Opera Quae Supersunt, Vol. II, Fasc. I. Helm, Rudolf, editor. Leipzig: Teubner, 1912.
Primo igitur legerunt e ludicris meis epistolium de dentifricio uersibus scriptum ad quendam Calpurnianum, qui cum aduersum me eas litteras promeret, non uidit profecto cupiditate laedendi, si quid mihi ex illis fieret criminosum, id mihi secum esse commune. nam petisse eum a me aliquid tersui dentibus uersus testantur:
Calpurniane, salue properis uersibus. misi, ut petisti, tibi munditias dentium, nitelas oris ex Arabicis frugibus, tenuem, candificum, nobilem puluisculum, complanatorem tumidulae gingiuulae, conuerritorem pridianae reliquiae, ne qua uisatur tetra labes sordium, restrictis forte si labellis riseris.
p.7
quaeso, quid habent isti uersus re aut uerbo pudendum, quid omnino quod philosophus suum nolit uideri? nisi forte in eo reprehendendus sum, quod Calpurniano puluisculum ex Arabicis frugibus miserim, quem multo aequius erat spurcissimo ritu Hiberorum, ut ait Catullus, sua sibi urina dentem atque russam pumicare gingiuam.