Apologia
Apuleius
Apuleius. Apulei Opera Quae Supersunt, Vol. II, Fasc. I. Helm, Rudolf, editor. Leipzig: Teubner, 1912.
Immo enim si uerum uelis, Aemiliane, tu potius
p.58
caducus qui iam tot calumniis cecidisti. neque enim grauius est corpore quam corde collabi, pede potius quam mente corruere, in cubiculo despui quam in isto splendidissimo coetu detestari. at tu fortasse te putas sanum, quod non domi contineris, sed insaniam tuam, quoquo te duxerit, sequeris. atqui contende, si uis, furorem tuum cum Thalli furore: inuenies non permultum interesse, nisi quod Thallus sibi, tu etiam aliis furis. ceterum Thallus oculos torquet, tu ueritatem, Thallus manus contrahit, tu patronos, Thallus pauimentis inliditur, tu tribunalibus; postremo ille quidquid agit in aegritudine facit, ignorans peccat: at tu, miser, prudens et sciens delinquis, tanta uis morbi te instigat; falsum pro uero insimulas, infectum pro facto criminaris, quem innocentem liquido scis, tamen accusas ut nocentem.