Apologia
Apuleius
Apuleius. Apulei Opera Quae Supersunt, Vol. II, Fasc. I. Helm, Rudolf, editor. Leipzig: Teubner, 1912.
Hic satis ueteratorie Tannonius Pudens, cum hoc quoque mendacium frigere ac prope iam omnium uultu et murmure explosum uideret, ut uel suspiciones quorundam spe moraretur, ait pueros alios producturum, qui sint aeque a me incantati, atque ita ad aliam speciem argumenti transgressus est. quod quamquam dissimulare potui, tamen ut omnia, ita hoc quoque ultro prouoco. cupio enim produci eos pueros, quos spe libertatis audio confirmatos ad mentiendum. sed nihil amplius dico: ut producant. postulo igitur et flagito, Tannoni Pudens, ut expleas quod pollicitus. cedo pueros istos, quibus confiditis: produc, nomina qui sint. mea aqua licet ad hoc utare. dic, inquam, Tannoni. quid taces, quid cunctaris, quid respectas? quod si hic nescit quid didicerit aut nomina oblitus est, at tu, Aemiliane, cede huc,