Apologia
Apuleius
Apuleius. Apulei Opera Quae Supersunt, Vol. II, Fasc. I. Helm, Rudolf, editor. Leipzig: Teubner, 1912.
Cum hoc satis dixi, tum aliud accipe. quid enim tandem, si medicinae neque instudiosus neque imperitus quaepiam remedia ex piscibus quaero? ut sane sunt plurima cum in aliis omnibus rebus eodem naturae munere interspersa atque interseminata, tum etiam nonnulla in piscibus. an remedia nosse et ea conquirere magi potius esse quam medici, quam denique philosophi putas, qui illis non ad quaestum, sed ad suppetias usurust? ueteres quidem medici etiam carmina remedia uulnerum norant, ut omnis uetustatis certissimus auctor Homerus docet, qui facit Vlixi de uulnere sanguinem profluentem sisti cantamine. nihil enim, quod salutis ferendae gratia fit, criminosum est. at enim inquit piscem cui rei nisi malae proscidisti, quem tibi Themiscon seruus attulit? quasi uero non paulo prius dixerim me de particulis omnium animalium, de situ earum denique numero