Apologia

Apuleius

Apuleius. Apulei Opera Quae Supersunt, Vol. II, Fasc. I. Helm, Rudolf, editor. Leipzig: Teubner, 1912.

Nunc, ut institui, proficiscar ad omnia Aemiliani huiusce deliramenta orsus ab eo, quod ad suspicionem magiae quasi ualidissimum in principio dici animaduertisti, nonnulla me piscium genera per quosdam piscatores pretio quaesisse. utrum igitur horum ad suspectandam magian

p.33
ualet? quodne piscatores mihi piscem quaesierunt? (scilicet ergo phrygionibus aut fabris negotium istud dandum fuisse atque ita opera cuiusque artis permutanda, si uellem calumniis uestris uitare, ut faber mihi piscem euerreret, ut piscator mutuo lignum dedolaret.) an ex eo intellexistis maleficio quaeri pisciculos, quod pretio quaerebantur? (credo, si conuiuio uellem, gratis quaesissem.) quin igitur etiam ex aliis plerisque me arguitis? nam saepe numero et uinum et holus et pomum et panem pretio mutaui. eo pacto cuppedinariis omnibus famem decernis; quis enim ab illis obsonare audebit, si quidem statuitur omnia edulia quae depenso parantur non cenae, sed magiae desiderari? quod si nihil remanet suspicionis, neque in piscatoribus mercede inuitatis ad quod solent, ad piscem capiundum, (quos tamen nullos ad testimonium produxere, quippe qui nulli fuerunt), neque in ipso pretio rei uenalis (cuius tamen quantitatem nullam taxauere, ne, si mediocre pretium dixissent, contemneretur, si plurimum, non crederetur) —si in his, ut dico, nulla suspicio est: respondeat mihi Aemilianus, quo proximo signo ad accusationem magiae sit inductus.