Possum equidem tibi et ipsius nominis controuersiam facere, neminem nostrum pauperem esse qui superuacanea nolit, possit necessaria, quae natura oppido pauca sunt. namque is plurimum habebit, qui minimum desiderabit;
p.23
habebit enim quantum uolet qui uolet minimum. et idcirco diuitiae non melius in fundis et in fenore quam in ipso hominis animo aestimantur, qui si est auaritia egenus et ad omne lucrum inexplebilis, nec montibus auri satiabitur, sed semper aliquid, ante parta ut augeat, mendicabit. quae quidem uera confessio est paupertatis; omnis enim cupido acquirendi ex opinione inopiae uenit, nec refert, quam magnum sit quod tibi minus est. non habuit tantam rem familiarem Philus quantam Laelius, nec Laelius quantam Scipio, nec Scipio quantam Crassus Diues, at enim nec Crassus Diues quantam uolebat; ita cum omnis superaret, a suamet auaritia superatus est omnibusque potius diues uisus est quam sibi. at contra hi philosophi quos commemoraui non ultra uolentes quam poterant, sed congruentibus desideriis et facultatibus iure meritoque dites et beati fuerunt. pauper enim fis appetendi egestate, diues non egendi satietate, quippe qui inopia desiderio, opulentia fastidio cernuntur. igitur, Aemiliane, si pauperem me haberi uis, prius auarum esse doceas necesse est. quod si nihil in animo deest, de rebus extrariis quantum desit non laboro, quarum neque laus in copia neque culpa in penuria consistit.
sed finge haec aliter esse ac me ideo pauperem, quia mihi fortuna diuitias inuidit easque, ut ferme euenit, aut tutor imminuit aut inimicus eripuit aut pater non reliquit: hocine homini opprobrari, pauperiem, quod nulli ex animalibus uitio datur, non aquilae, non tauro, non leoni? equus si
p.24
uirtutibus suis polleat, ut sit aequabilis uector et cursor pernix, nemo ei penuriam pabuli exprobrat: tu mihi uitio dabis non facti uel dicti alicuius prauitatem, sed quod uiuo gracili lare, quod paucioris habeo, parcius pasco, leuius uestio, minus obsono? atqui ego contra, quantulacumque tibi haec uidentur, multa etiam et nimia arbitror et cupio ad pauciora me coercere, tanto beatior futurus quanto collectior. namque animi ita ut corporis sanitas expedita, imbecillitas laciniosa est, certumque signum est infirmitatis pluribus indigere. prorsus ad uiuendum uelut ad natandum is melior, qui onere liberior; sunt enim similiter etiam in ista uitae humanae tempestates leuia sustentui, grauia demersui. equidem didici ea re praecedere maxime deos hominibus, quod nulla re ad usum sui indigeant, igitur ex nobis cui quam minimis opus sit, eum esse deo similiorem.
Proinde gratum habui, cum ad contumeliam diceretis rem familiarem mihi peram et baculum fuisse. quod utinam tantus animi forem, ut praeter eam supellectilem nihil quicquam requirerem, sed eundem ornatum digne gestarem, quem soCrates ultro diuitiis abiectis appetiuit. soCrates, inquam, si quid credis, Aemiliane, uir domi inter Thebanos proceres diues et nobilis amore huius habitus, quem mihi obiectas, rem familiarem largam et uberem populo donauit, multis seruis a sese remotis solitatem delegit, arbores plurimas et frugiferas prae uno baculo
p.25
spreuit, uillas ornatissimas una perula mutauit, quam postea comperta utilitate etiam carmine laudauit flexis ad hoc Homericis uersibus, quibus ille Cretam insulam nobilitat. principium dicam, ne me haec ad defensionem putes confinxisse:
κρήτη[*](πήρη)τις πόλις ἐστὶ μέσῳ ἐνὶ οἴνοπι τύφῳπόντῳ,
iam cetera tam mirifica, quae si tu legisses, magis mihi peram quam nuptias Pudentillae inuidisses. peram et baculum tu philosophis, exprobrares igitur et equitibus faleras et peditibus clipeos et signiferis uexilla ac denique triumphantibus quadrigas albas et togam palmatam? non sunt quidem ista Platonicae sectae gestamina, sed Cynicae familiae insignia. uerum tamen hoc Diogeni et Antistheni pera et baculum, quod regibus diadema, quod imperatoribus paludamentum, quod pontificibus galerum, quod lituus auguribus. Diogenes quidem Cynicus cum Alexandro magno de ueritate regni certabundus baculo uice sceptri gloriabatur. ipse denique Hercules inuictus— quoniam haec tibi ut quaedam mendicabula animis sordent—, ipse inquam Hercules lustrator orbis, purgator ferarum, gentium domitor, is tamen deus, cum terras peragraret, paulo prius quam in caelum ob uirtutes asscitus est, neque una pelli uestitior fuit neque uno baculo comitatior.
p.26