Apologia
Apuleius
Apuleius. Apulei Opera Quae Supersunt, Vol. II, Fasc. I. Helm, Rudolf, editor. Leipzig: Teubner, 1912.
philosopho exprobrare apud tot consules pauperes? an tibi Claudius Maximus idoneus auditor uidetur ad irridendam paupertatem, quod ipse uberem et prolixam rem familiarem
p.22
sortitus est? erras, Aemiliane, et longe huius animi frustra es, si eum ex fortunae indulgentia, non ex philosophiae censura metiris, si uirum tam austerae sectae tamque diutinae militiae non putas amiciorem esse cohercitae mediocritati quam delicatae opulentiae, fortunam uelut tunicam magis concinnam quam longam probare; quippe etiam ea si non gestetur et trahatur, nihil minus quam lacinia praependens impedit et praecipitat. etenim in omnibus ad uitae munia utendis quicquid aptam moderationem supergreditur, honeri potius quam usui exuberat. igitur et inmodicae diuitiae uelut ingentia et enormia gubernacula facilius mergunt quam regunt, quod habent irritam copiam, noxiam nimietatem. quin ex ipsis opulentioribus eos potissimum uideo laudari, qui nullo strepitu, modico cultu, dissimulatis facultatibus agunt et diuitias magnas administrant sine ostentatione, sine superbia, specie mediocritatis pauperum similes. quod si etiam ditibus ad argumentum modestiae quaeritur imago quaepiam et color paupertatis, cur eius pudeat tenuioris, qui eam non simulatam, sed uere fungimur?