Apologia
Apuleius
Apuleius. Apulei Opera Quae Supersunt, Vol. II, Fasc. I. Helm, Rudolf, editor. Leipzig: Teubner, 1912.
abdita et lucifuga non sis mihi mutuo conspicuus.
Ego adeo seruosne tu habeas ad agrum colendum an ipse mutuarias operas cum uicinis tuis cambies, neque scio neque laboro. at tu me scis eadem die tris Oeae manu misisse, idque mihi patronus tuus inter cetera a te sibi edita obiecit, quanquam modico prius dixerat me uno seruo comite Oeam uenisse. quod quidem uelim mihi respondeas, qui potuerim ex uno tris manu mittere, nisi si et hoc magicum est. tantamne esse mentiendi caecitatem dicam an consuetudinem? uenit Apuleius Oeam cum uno seruo; dein pauculis uerbis intergarritis: Apuleius Oeae una die tris manu misit. ne illud quidem credibile fuisset, cum tribus uenisse, omnes liberasse; quod tamen si ita fecissem, cur potius tris seruos inopiae signum putares quam tris libertos opulentiae? nescis profecto, nescis, Aemiliane, philosophum accusare, qui famulitii paucitatem obprobraris, quam ego gloriae causa ementiri debuissem, quippe qui scirem non modo philosophos, quorum me sectatorem fero, uerum etiam imperatores populi Romani paucitate seruorum gloriatos. itane tandem ne haec quidem legere patroni tui: M. Antonium consularem