Priapeia

Priaepia

Poeta Latini minores, ed. Aemilius Baehrens, Leipzig, Teubner, 1879

  1. furum scindere podices solebam,
  2. per noctes aliquot diesque cesso.
  3. poenas do quoque, quot satis superque est,
  4. in semenque abeo salaxque quondam
  5. nunc uitam perago - quis hoc putaret? -
  6. ut clusus citharoedus abstinacem.
  7. at uos, ne peream situ senili,
  8. quaeso, desinite esse diligentes
  9. neue inponite fibulam Priapo.
  1. At di deaeque dentibus tuis escam
  2. negent, amicae cunnilinge uicinae,
  3. per quem puella fortis ante nec mendax
  4. et quae solebat inpigro celer passu
  5. ad nos uenire, nunc misella landicae
  6. uix posse iurat ambulare prae fossis.