Priapeia

Priaepia

Poeta Latini minores, ed. Aemilius Baehrens, Leipzig, Teubner, 1879

  1. nunc uitam perago - quis hoc putaret? -
  2. ut clusus citharoedus abstinacem.
  3. at uos, ne peream situ senili,
  4. quaeso, desinite esse diligentes
  5. neue inponite fibulam Priapo.
  1. At di deaeque dentibus tuis escam
  2. negent, amicae cunnilinge uicinae,
  3. per quem puella fortis ante nec mendax
  4. et quae solebat inpigro celer passu
  5. ad nos uenire, nunc misella landicae
  6. uix posse iurat ambulare prae fossis.
  1. Priape, quod sis fascino grauis tento,
  2. quod exprobrauit hoc tibi suo uersu
  3. poeta noster, erubescere hoc noli: