Priapeia
Priaepia
Poeta Latini minores, ed. Aemilius Baehrens, Leipzig, Teubner, 1879
- ad me respice, fur, et aestimato,
- quot pondo est tibi mentulam cacandum.
- Illusit mihi pauper inquilinus:
- cum ferctum dederat molamque tusam,
- quorum partibus abditis in ignem,
- sacro protinus hinc abit peracto.
- uicini canis huc subinde uenit
- nidorem, puto, persecuta fumi,
- quae libamine mentulae comeso
- tota nocte mihi litat rigendo.
- at uos amplius hoc loco cauete
- quicquam ponere, ne famelicarum
- ad me turba uelit canum uenire,
- ne dum me colitis meumque numen,
- custodes habeatis irrumatos.
- Si commissa meae carpes pomaria curae,
- dulcia quid doleam perdere, doctus eris.
- Tutelam pomarii, diligens Priape, facito:
- rubricato furibus minare mutinio.
- Quod mouear, non est, quia, si furaberis ipse