Priapeia

Priaepia

Poeta Latini minores, ed. Aemilius Baehrens, Leipzig, Teubner, 1879

  1. ne tamen exanimum facias pecus omne, Priape,
  2. horti sit, facias, ianua clausa tui.
  1. Tu, quae ne uideas notam uirilem,
  2. hinc auerteris, ut decet pudicam:
  3. nimirum, nisi quod times uideri,
  4. intra uiscera habere concupiscis.