Priapeia

Priaepia

Poeta Latini minores, ed. Aemilius Baehrens, Leipzig, Teubner, 1879

  1. libidinoso tenta pyramis neruo.
  2. ad hoc puella — paene nomen adieci —
  3. solet uenire cum suo fututore,
  4. quae tot figuras, quot Philaenis enarrat,
  5. Commenta bisnon inuentis, pruriginosa discedit.
  1. Quidam mollior anseris medulla
  2. furatum uenit huc amore poenae:
  3. furetur licet usque, non uidebo.
  1. Hic tibi qui rostro crescentia lilia morsit,
  2. caeditur e tepida uictima porcus hara:
  3. ne tamen exanimum facias pecus omne, Priape,
  4. horti sit, facias, ianua clausa tui.
  1. Tu, quae ne uideas notam uirilem,
  2. hinc auerteris, ut decet pudicam:
  3. nimirum, nisi quod times uideri,
  4. intra uiscera habere concupiscis.
  1. Penelopes primam Didonis prima sequatur
  2. et primam Cadmi syllaba prima Remi,
  3. quodque fit ex illis, tu mi deprensus in horto,
  4. fur, dabis: hac poena culpa luenda tua est.