Priapeia

Priaepia

Poeta Latini minores, ed. Aemilius Baehrens, Leipzig, Teubner, 1879

  1. eheu me miserum, quod ista lignum est,
  2. quae me terribilem facit uideri.
  3. mandabo domino tamen salaci,
  4. ut pro me uelit irrumare fures.
  1. Cornix et caries uetusque bustum,
  2. turba putida facta saeculorum,
  3. quae forsan potuisset esse nutrix
  4. Tithoni Priamique Nestorisque,
  5. illis ni pueris anus fuisset,
  6. ne desim sibi, me rogat, fututor.
  7. quid si nunc roget, ut puella fiat?
  8. si nummos tamen haec habet, puella est.ut spurium damnarunt Barthius et Antonius
  1. Quicumque nostram fur fefellerit curam,
  2. effeminato inane prurita lumboeffeminato imminet procul culo;effeminato iminet procul culo;effeminato inminet procu culo;effeminato inminet procul dubio;
  3. quaeque hic proterua carpserit manu poma
  4. puella, nullum reperiat fututorem.
  1. Praedictum tibi ne negare possis:
  2. si fur ueneris, inpudicus exis.