Priapeia

Priaepia

Poeta Latini minores, ed. Aemilius Baehrens, Leipzig, Teubner, 1879

  1. amygdalumue flore purpurae fulgens.
  2. non brassicarum ferre glorior caules
  3. betasue, quantas hortus educat nullus,
  4. crescensue semper in suum caput porrum.
  5. nec seminosas ad cucurbitas quemquam
  6. ad ocimumue cucumeresque humi fusos
  7. uenire credo, sessilesue lactucas
  8. acresque cepas aliumque furatum,
  9. nec ut salaces nocte tollat erucas
  10. mentamque olentem cum salubribus rutis.
  11. quae cuncta quamuis nostro habemus in saepto,
  12. non pauciora proximi ferunt horti.
  13. quibus relictis in mihi laboratum
  14. locum uenitis, improbissimi fures:
  15. nimirum apertam conuolatis ad poenam,
  16. Et uos id ipsum, quod minamur, inuitat.
  1. Heus tu, non bene qui manum rapacem
  2. mandato mihi contines ab horto,
  3. iam primum stator hic libidinosus
  4. alternis et eundo et exeundo