Priapeia

Priaepia

Poeta Latini minores, ed. Aemilius Baehrens, Leipzig, Teubner, 1879

  1. Nolite omnia, quae loquor, putare
  2. per lusum mihi per iocumque dici.
  3. deprensos ego ter quaterque fures
  4. omnes, ne dubitetis, irrumabo.
  1. Cum quendam rigidus deus uideret
  2. feruenti caput ustulare ferro,
  3. ut Maurae similis foret puellae,
  4. 'heus' inquit 'tibi dicimus, cinaede,
  5. uras te licet usque torqueasque,
  6. num tandem prior es puella, quaeso,
  7. quod sunt, mentula quos habet, capilli?'
  1. O non candidior puella Mauro,
  2. sed morbosior omnibus cinaedis,
  3. Pygmaeo breuior gruem timenti,