Priapeia

Priaepia

Poeta Latini minores, ed. Aemilius Baehrens, Leipzig, Teubner, 1879

  1. pleno saepe tulisse sinu,
  2. quale fuit malum quod littera pinxit Aconti,
  3. qua cupido lecta pacta puella uiro est:
  4. Talia cuncta pius dominus florentis agelli
  5. imposuit mensae, nude Priape, tuae.
  1. Quid mecum tibi, circitor moleste?
  2. ad me quid prohibes uenire furem?
  3. accedat, sine: laxior redibit.
  1. Commoditas haec est in nostro maxima pene,
  2. laxa quod esse mihi femina nulla potest.