Priapeia

Priaepia

Poeta Latini minores, ed. Aemilius Baehrens, Leipzig, Teubner, 1879

  1. dicat forsitan haec sibi ipse: 'nemo
  2. hic inter frutices loco remoto
  3. percisum sciet esse me', sed errat:
  4. magnis testibus ista res agetur.
  1. Qualibus Hippomenes rapuit Schoeneida pomis,
  2. qualibus Hesperidum nobilis hortus erat,
  3. qualia credibile est spatiantem rure paterno
  4. pleno saepe tulisse sinu,
  5. quale fuit malum quod littera pinxit Aconti,
  6. qua cupido lecta pacta puella uiro est:
  7. Talia cuncta pius dominus florentis agelli
  8. imposuit mensae, nude Priape, tuae.
  1. Quid mecum tibi, circitor moleste?
  2. ad me quid prohibes uenire furem?
  3. accedat, sine: laxior redibit.