Priapeia

Priaepia

Poeta Latini minores, ed. Aemilius Baehrens, Leipzig, Teubner, 1879

  1. conueniens Latio pone supercilium.
  2. non soror hoc habitat Phoebi, non uesta sacello,
  3. nec quae de patrio uertice nata dea est,
  4. sed ruber hortorum custos, membrosior aequo,
  5. qui tectum nullis uestibus inguen habet.
  6. aut igitur tunicam parti praetende tegendae,
  7. aut quibus hanc oculis aspicis, ista lege.
  1. Ludens haec ego teste te, Priape,
  2. horto carmina digna, non libello,
  3. scripsi non nimium laboriose.
  4. nec Musas tamen, ut solent poetae,
  5. ad non uirgineum locum uocaui.
  6. nam sensus mihi corque defuisset
  7. castas, Pierium chorum, sorores
  8. auso ducere mentulam ad Priapi.