On Architecture

Vitruvius Pollio

Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn

Susis autem, in qua civitate est regnum Persarum, fonticulus est, ex quo qui biberint, amittunt dentes. item in eo est scriptum epigramma, quod significat hanc sententiam: egregiam esse aquam ad lavandum, sed ea si bibatur, excutere e radicibus dentes. et huius epigrammatos sunt versus graece:

  1. u(/data krana/enta ble/peis, ce/ne, tw=n a)/po xersi\n
  2. loutra\ me\n a)nqrw/poi[*](s a)blabh= e)/stin e)/xein:)
  3. h)\n de\ la/bh|s koi/lou botanh/deos a)glao\n u(/dwr
  4. [*](a)/kra mo/non dolixou= xei/leos a(ya/menos,)
  5. au)th=mar pristh=res e)[*](pi\ xqoni\ daito\s o)do/ntes)
  6. pi/ptousin, genu/wn o)rfana\ qe/ntes e(/dh.

Sunt etiam nonnullis locis fontium proprietates, quae procreant qui ibi nascuntur egregiis vocibus ad cantandum, uti Tarso, Magnesiae, aliis eiusmodi regionibus. etiamque Zama est civitas Afrorum, cuius moenia rex Iuba duplici muro saepsit ibique regiam domum sibi constituit. ab ea milia passus XX est oppidum Ismuc, cuius agrorum regiones incredibili finitae sunt terminatione. cum esset enim Africa parens et nutrix ferarum bestiarum, maxime serpentium, in eius agris oppidi nulla nascitur, et si quando adlata ibi ponatur, statim moritur; neque id solum, sed etiam terra ex his locis si alio translata fuerit, et ibi. id genus terrae etiam Balearibus dicitur esse. sed aliam mirabiliorem virtutem ea habet terra, quam ego sic accepi.