On Architecture

Vitruvius Pollio

Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn

Primum de salubritatibus, uti in primo volumine de moenibus conlocandis scriptum est, regiones aspiciantur et ita villae conlocentur. magnitudines earum ad modum agri copiasque fructuum comparentur. chortes magnitudinesque earum ad pecorum numerum, atque quot iuga boum opus fuerit ibi versari, ita finiantur. in chorte culina quam calidissimo loco designetur. coniuncta autem habeat bubilia, quorum praesepia ad focum et orientis caeli regionem spectent, ideo quod boves lumen et ignem spectando horridi non fiunt; item agricolae religione inpediti non putant oportere aliam regionem caeli boves spectare nisi ortum solis.

Bubilium autem debent esse latitudines nec minores pedum denûm nec maiores quindenûm; longitudo, uti singula iuga ne minus pedes occupent septenos. balnearia item coniuncta sint culinae; ita enim lavationi rusticae ministratio non erit longe. torcular item proximum sit culinae; ita enim ad molarios fructus commoda erit ministratio. habeatque coniunctam vinariam cellam habentem ab septentrione lumina fenestrarum; cum enim alia parte habuerit, qua sol calfacere possit, vinum, quod erit in ea cella, confusum ab calore efficietur inbecillum.

Olearia autem ita est conlocanda, ut habeat a meridie calidisque regionibus lumen; non enim debet oleum congelari, sed tepore caloris extenuari. magnitudines autem earum ad fructuum rationem et numerum doliorum sunt faciundae, quae, cum sint cullearia, per medium occupare debent pedes quaternos. ipsum autem torcular, si non cocleis torquetur sed vectibus et prelo premitur, ne minus longum pedes XL constituatur; ita enim erit vectiario spatium expeditum. latitudo eius ne minus pedum senûm denûm; nam sic erit ad prelum opus facientibus libera versatio et expedita. sin autem duobus prelis loco opus fuerit, quattuor et viginti pedes latitudini dentur.