On Architecture

Vitruvius Pollio

Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn

Altitudo tablini ad trabem adiecta latitudinis octava constituatur. lacunaria eius tertia latitudinis ad altitudinem adiecta extollantur.

Fauces minoribus atriis e tablini latitudine dempta tertia, maioribus dimidia constituantur.

Latitudines ostiorum ad altitudinem; si dorica erunt, uti dorica, si ionica erunt, uti ionica perficiantur, quemadmodum de thyromatis in quarto libro rationes symmetriarum sunt expositae.

Compluvii lumen latum latitudinis atrii ne minus quarta, ne plus tertia parte relinquatur; longitudo, uti atrii pro rata parte fiat.

Peristyla autem in transverso tertia parte longiora sint quam introrsus. columnae tam altae quam porticus latae fuerint peristyliorum; intercolumnia ne minus trium, ne plus quattuor columnarum crassitudine inter se distent. sin autem dorico more in peristylo columnae erunt faciundae, uti in quarto libro de doricis scripsi, ita moduli sumantur, et ad eos modulos triglyphorumque rationes disponantur.