On Architecture

Vitruvius Pollio

Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn

Aut ionico aut corinthio genere deformentur. columnarum autem proportiones et symmetriae non erunt isdem rationibus, quibus in aedibus sacris scripsi; aliam enim in deorum templis debent habere gravitatem, aliam in porticibus et ceteris operibus subtilitatem. itaque si dorici generis erunt columnae, dimetiantur earum altitudines cum capitulis in partes XV. ex eis partibus una constituatur et fiat modulus, ad cuius moduli rationem omnis operis erit explicatio. et in imo columnae crassitudo fiat duorum modulorum; intercolumnium quinque et moduli dimidia parte; altitudo columnae praeter capitulum XIIII modulorum; capituli altitudo moduli unius, latitudo modulorum duorum et moduli sextae partis. ceteri operis modulationes, uti in aedibus sacris in libro IIII scriptum est, ita perficiantur.

Sin autem ionicae columnae fient, scapus praeter spiram et capitulum in octo et dimidiam partem dividatur, et ex his una crassitudini columnae detur; spira cum plintho dimidia crassitudine constituatur; capituli ratio ita fiat, uti in libro tertio est demonstratum. si corinthia erit, scapus et spira uti in ionica; capitulûm autem, quemadmodum in quarto libro est scriptum, ita habeant rationem. stylobatisque adiectio quae fit per scamillos inpares, ex descriptione, quae supra scripta est in libro tertio, sumatur. epistylia, coronae ceteraque omnia ad columnarum rationem ex scriptis voluminum superiorum explicentur.