On Architecture

Vitruvius Pollio

Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn

Hoc autem efficit ea ratio, quod oculus plura et crebriora signa tangendo maiore visus circumitione pervagatur. namque si duae columnae aeque crassae lineis circummetientur, e quibus una sit non striata, altera striata, et circa striglium cava et angulos striarum linea corpora tangat, tametsi columnae aeque crassae fuerint, lineae, quae circumdatae erunt, non erunt aequales, quod striarum et striglium circuitus maiorem efficit lineae longitudinem. sin autem hoc ita videbitur, non est alienum in angustis locis et in concluso spatio graciliores columnarum symmetrias in opere constituere, cum habeamus adiutricem striarum temperaturam.

Ipsius autem cellae parietum crassitudinem pro rata parte magnitudinis fieri oportet, dum antae eorum crassitudinibus columnarum sint aequales. et si ex structis futuri sunt, quam minutissimis caementis struantur, sin autem quadrato saxo aut marmore, maxime modicis paribusque videtur esse faciundum, quod media coagmenta medii lapides continentes firmiorem facient omnis operis perfectionem. item circum coagmenta et cubilia eminentes expressiones graphicoteran efficient in aspectu delectationem.

Regiones autem, quas debent spectare aedes sacrae deorum inmortalium, sic erunt constituendae, uti, si nulla ratio inpedierit liberaque fuerit potestas, aedis signumque, quod erit in cella conlocatum, spectet ad vespertinam caeli regionem, uti, qui adierint ad aram immolantes aut sacrificia facientes, spectent ad partem caeli orientis et simulacrum, quod erit in aede, et ita vota suscipientes contueantur aedem et orientem caelum ipsaque simulacra videantur exaudientia contueri supplicantes et sacrificantes, quod aras omnes deorum necesse esse videatur ad orientem spectare.

Sin autem loci natura interpellaverit, tunc convertendae sunt earum regionum constitutiones, uti quam plurima pars moenium e templis earum conspiciatur. item si secundum flumina aedis sacra fiet, ita uti Aegypto circa Nilum, ad fluminis ripas videntur spectare debere. similiter si circum vias publicas erunt aedificia deorum, ita constituantur, uti praetereuntes possint respicere et in conspectu salutationes facere.

Ostiorum autem et eorum antepagmentorum in aedibus hae sunt rationes, uti primum constituatur, quot genera sint futurae. genera sunt enim thyromaton haec: doricum, ionicum, atticurges.

Horum dorici generis symmetriae conspiciuntur his rationibus, uti corona summa, quae supra antepagmentum superius inponitur, aeque librata sit capitulis summis columnarum, quae in pronao fuerint. lumen autem thyretri constituatur sic, uti quae altitudo aedis a pavimento ad lacunaria fuerit, dividatur in partes tres semis et ex eis duae partes semis lumini valvarum altitudine constituantur. haec autem dividatur in partes XII et ex eis quinque et dimidia latitudo luminis fiat in imo. et in summo contrahatur, si erit lumen ab imo ad sedecim pedes, antepagmenti III parte; si XVI pedum ad XXV, superior pars luminis contrahatur antepagmenti parte IIII; si ab pedibus XXV ad XXX, summa pars contrahatur antepagmenti parte VIII. reliqua, quo altiora erunt, ad perpendiculum videntur oportere conlocari.