On Architecture

Vitruvius Pollio

Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn

Diognetus enim fuerat Rhodius architectus, et ei de publico quotannis certa merces pro artis dignitate tribuebatur ad honorem. eo tempore quidam architectus ab Arado nomine Callias Rhodum cum venisset, acroasin fecit exemplarque protulit muri et supra id machinam in carchesio versatili constituit, quae helepolim ad moenia accedentem corripuit et transtulit intra murum. hoc exemplar Rhodii cum vidissent, admirati ademerunt Diogneto, quod fuerat quotannis constitutum, et eum honorem ad Calliam transtulerunt.

Interea rex Demetrius, qui propter animi pertinaciam Poliorcetes est appellatus, contra Rhodum bellum comparando Epimachum Atheniensem nobilem architectum secum adduxit. is autem comparavit helepolim sumptibus inmanibus industria laboreque summo, cuius altitudo fuerat pedum CXXXV, latitudo pedum LX. ita eam ciliciis et coriis crudis confirmavit, ut posset pati plagam lapidis ballista inmissi pondo CCCLX; ipsa autem machina fuerat milia pondo CCCLX. cum autem Callias rogaretur ab Rhodiis, contra eam helepolim machinam pararet, ut illam, uti pollicitus erat, transferret intra murum, negavit posse.

Non enim omnia eisdem rationibus agi possunt, sed sunt alia, quae exemplaribus non magnis similiter magna facta habent effectus; alia autem exemplaria non possunt habere, sed per se constituuntur; nonnulla vero sunt, quae in exemplaribus videntur veri similia, cum autem crescere coeperunt, dilabantur. ut etiam possumus sic animum advertere. terebratur terebra foramen semidigitale, digitale, sesquidigitale. si eadem ratione voluerimus palmare facere, non habet explicationem, semipedale autem aut maius ne cogitandum quidem videtur omnino.

Sic item in nonnullis exemplaribus videntur, quae admodum in minimis fieri videntur, absque eodem modo in maioribus. ideo eodem modo Rhodii ea de ratione decepti iniuriam cum contumelia Diogneto fecerunt. itaque posteaquam viderunt hostem pertinaciter infestum, machinationem ad capiendam urbem comparatam, periculum servitutis, vastitatem civitatis expectandam, procubuerunt Diogneto rogantes, ut auxiliaretur patriae.

Is primo negavit se facturum. posteaquam ingenuae virgines et ephebi cum sacerdotibus venerunt ad deprecandum, tunc est pollicitus his legibus, uti, si eam machinam cepisset, sua esset. his ita constitutis, qua machina accessura erat, ea regione murum pertudit et iussit omnes publice et privatim quod quisque habuisset aquae, stercoris, luti per eam fenestram per canales progredientes effundere ante murum. cum ibi magna vis aquae, luti, stercoris nocte profusa fuisset, postero die helepolis accedens, antequam adpropinquaret ad murum, in umido voragine facta consedit nec progredi nec egredi postea potuit. itaque Demetrius, cum vidisset sapientia Diogneti se deceptum esse, cum classe sua discessit.