On Architecture

Vitruvius Pollio

Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn

Is autem aries habuerat de ferro duro rostrum, ita uti naves longae solent habere, et ex ipso rostro lamminae ferreae IIII circiter pedum XV fixae fuerant in materia. a capite autem ad imam calcem tigni contenti fuerunt funes III crassitudine digitorum VIII, ita religati, quemadmodum naves a puppi ad proram continentur, eique funes praecinctura e transversis erant religati habentes inter se palmipedalia spatia. insuper coriis crudis totus aries erat involutus. ex quibus autem funibus pendebat, eorum capita fuerunt ex ferro factae quadruplices catenae, et ipsae coriis crudis erant involutae.

Item habuerat proiectura eius ex tabulis arcam compactam et confixam, in qua--- rudentibus maioribus extentis, per quarum asperitates non labentibus pedibus faciliter ad murum perveniebatur. atque ea machina sex modis movebatur: progressu, regressu, item latere dextra et sinistra, porrectiones non minus in altitudinem extollebantur et in imum inclinatione demittebantur. erigebatur autem machina in altitudinem ad disiciendum murum circiter pedes C, item a latere dextra ac sinistra procurrendo praestringebat non minus pedes C. gubernabant eam homines C habentem pondus talentûm quattuor milium, quod fit CCCC[*](a symbol follows CCCC in the text; description: LXXX with a macro above; pondo.)

De scorpionibus et catapultis et ballistis etiamque testudinibus et turribus, quae maxime mihi videbantur idonea et a quibus essent inventa et quemadmodum fieri deberent, explicui. scalarum autem et carchesiorum et eorum, quorum rationes sunt inbecilliores, non necesse habui scribere. haec etiam milites per se solent facere. neque ea ipsa omnibus locis neque eisdem rationibus possunt utilia esse, quod differentes sunt munitiones munitionibus nationumque fortitudines. namque alia ratione ad audaces et temerarios, alia ad diligentes, aliter ad timidos machinationes debent comparari.

Itaque his praescriptionibus si qui attendere voluerit et ex varietate eorum eligendo in unam comparationem conferre, non indigebit auxiliis, sed quascumque res ex rationibus aut locis opus fuerit, sine dubitatione poterit explicare. de repugnatoriis vero non est scriptis explicandum. non enim ad nostra scripta hostes comparant res oppugnatorias, sed machinationes eorum ex tempore sollerti consiliorum celeritate sine machinis saepius evertuntur. quod etiam Rhodiensibus memoratur usu venisse.

Diognetus enim fuerat Rhodius architectus, et ei de publico quotannis certa merces pro artis dignitate tribuebatur ad honorem. eo tempore quidam architectus ab Arado nomine Callias Rhodum cum venisset, acroasin fecit exemplarque protulit muri et supra id machinam in carchesio versatili constituit, quae helepolim ad moenia accedentem corripuit et transtulit intra murum. hoc exemplar Rhodii cum vidissent, admirati ademerunt Diogneto, quod fuerat quotannis constitutum, et eum honorem ad Calliam transtulerunt.

Interea rex Demetrius, qui propter animi pertinaciam Poliorcetes est appellatus, contra Rhodum bellum comparando Epimachum Atheniensem nobilem architectum secum adduxit. is autem comparavit helepolim sumptibus inmanibus industria laboreque summo, cuius altitudo fuerat pedum CXXXV, latitudo pedum LX. ita eam ciliciis et coriis crudis confirmavit, ut posset pati plagam lapidis ballista inmissi pondo CCCLX; ipsa autem machina fuerat milia pondo CCCLX. cum autem Callias rogaretur ab Rhodiis, contra eam helepolim machinam pararet, ut illam, uti pollicitus erat, transferret intra murum, negavit posse.

Non enim omnia eisdem rationibus agi possunt, sed sunt alia, quae exemplaribus non magnis similiter magna facta habent effectus; alia autem exemplaria non possunt habere, sed per se constituuntur; nonnulla vero sunt, quae in exemplaribus videntur veri similia, cum autem crescere coeperunt, dilabantur. ut etiam possumus sic animum advertere. terebratur terebra foramen semidigitale, digitale, sesquidigitale. si eadem ratione voluerimus palmare facere, non habet explicationem, semipedale autem aut maius ne cogitandum quidem videtur omnino.

Sic item in nonnullis exemplaribus videntur, quae admodum in minimis fieri videntur, absque eodem modo in maioribus. ideo eodem modo Rhodii ea de ratione decepti iniuriam cum contumelia Diogneto fecerunt. itaque posteaquam viderunt hostem pertinaciter infestum, machinationem ad capiendam urbem comparatam, periculum servitutis, vastitatem civitatis expectandam, procubuerunt Diogneto rogantes, ut auxiliaretur patriae.