On Architecture

Vitruvius Pollio

Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn

Habuerat autem mediam contabulationem supra trabiculas, ubi scorpiones et catapultae conlocabantur. erigebantur et arrectaria duo compacta pedum XXXXV, crassitudine sesquipedali, latitudine *r*i*i, coniuncta capitibus transversario cardinato tigno et altero mediano inter duos scapos cardinato et lamnis ferreis religato. quo insuper conlocata erat alternis materies inter scapos et transversarium traiecta e cheloniis et anconibus firmiter inclusa. in ea materia fuerunt ex torno facti axiculi duo, e quibus funes alligati retinebant arietem.

Supra caput eorum, qui continebant arietem, conlocatum erat pluteum turriculae similitudine ornatum, uti sine periculo duo milites tuto stantes prospicere possent et renuntiare, quas res adversarii conarentur. aries autem eius habuerat longitudinem pedum CLXXX, latitudine in imo palmopedali, crassitudine bipedali, contracto capite in latitudine †pes, crassitudine S[*](a symbol follows S in the text; description: a tilde with one dot below).

Is autem aries habuerat de ferro duro rostrum, ita uti naves longae solent habere, et ex ipso rostro lamminae ferreae IIII circiter pedum XV fixae fuerant in materia. a capite autem ad imam calcem tigni contenti fuerunt funes III crassitudine digitorum VIII, ita religati, quemadmodum naves a puppi ad proram continentur, eique funes praecinctura e transversis erant religati habentes inter se palmipedalia spatia. insuper coriis crudis totus aries erat involutus. ex quibus autem funibus pendebat, eorum capita fuerunt ex ferro factae quadruplices catenae, et ipsae coriis crudis erant involutae.