On Architecture

Vitruvius Pollio

Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn

Interiorum regularum latitudo foraminis [*](a symbol follows foraminis in the text; description: a macron over the letter gamma), crassitudo [*](a symbol follows crassitudo in the text; description: a Chi followed by a kappa)chelonii replum, quod est operimentum, securiculae includitur K. scaporum climacidos latitudo [*](a symbol follows latitudo in the text; description: a double tilde followed by a 'C' with a cedilla), crassitudo foraminis XII K. crassitudo quadrati, quod est ad climacida, foraminis FC, in extremis K, rotundi autem axis diametros aequaliter erit cheles, ad claviculas autem minus parte sexta decuma K.

Anteridon longitudo foraminum †eius, latitudo in imo foraminis [*](a symbol follows foraminis in the text; description: a macron over the letter gamma), in summo crassitudo [*](a symbol follows regulae in the text; description: a gamma, followed by followed by a K). basis, quae appellatur e)sxa/ra, longitudo foraminum ::::, antibasis foraminum IIII, utriusque crassitudo et latitudo foraminis [*](a symbol follows foraminis in the text; description: three dots above the three dot outline of a triangle). compingitur autem dimidia altitudinis K. columna, latitudo et crassitudo IS. altitudo autem non habet foraminis proportionem, sed erit quod opus erit ad usum. bracchii longitudo foraminum VI, crassitudo in radice foraminis, in extremis F.

De ballistis et catapultis symmetrias, quas maxime expeditas putavi, exposui. quemadmodum autem contentionibus eae temperentur e nervo capilloque tortis rudentibus, quantum comprehendere scriptis potuero, non praetermittam.