Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Temeritati proximus est error, quem ad modum ad laedendum par, ita cui facilius quis ignouerit,

quia non sua sponte, sed uanis concitatus imaginibus culpae se inplicat. qui quam late in pectoribus hominum uagetur si conplecti coner, uitio, de quo loquor, sim obnoxius. paucos igitur eius lapsus referemus.

C. Heluius Cinna tribunus pl. ex funere C. Caesaris domum suam petens populi manibus discerptus est pro Cornelio Cinna, in quem saeuire se existimabat iratus ei, quod, cum adfinis esset Caesaris, aduersus eum nefarie raptum impiam pro rostris orationem habuisset, eoque errore propulsus est, ut caput Helui perinde atque Corneli circa rogum Caesaris fixum iaculo ferret, officii sui, alieni erroris piaculum miserabile!

Nam C. Cassium error a semet ipso poenas exigere coegit: inter illum enim pugnae quattuor exercituum apud Philippos uarium ipsisque ducibus ignotum euentum missus ab eo Titinius centurio nocturno tempore, ut specularetur quonam in statu res M. Bruti essent, dum crebros excessus uiae petit, quia tenebrarum obscuritas hostesne an conmilitones occurrerent dinoscere non sinebat, tardius ad Cassium rediit. quem is exceptum ab hostibus omniaque in eorum potestatem recidisse existimans finire uitam properauit, cum et castra hostium inuicem capta et Bruti copiae magna ex parte incolumes essent. Titini uero non obliteranda silentio uirtus, qui oculis paulisper haesit inopinato iacentis ducis spectaculo attonitus, deinde profusus in lacrimas 'etsi inprudens' inquit, 'imperator, causa tibi mortis

fui, tamen, ne id ipsum inpunitum sit, accipe me fati tui comitem', superque exanime corpus eius iugulo suo gladium capulo tenus demisit ac permixto utriusque sanguine duplex uictima iacuit, pietatis haec, erroris illa.

Ceterum falsa opinatio nescio an praecipuam iniuriam Lartis Tolumni Veientium regis penatibus intulerit: nam cum in tesserarum prospero iactu per iocum conlusori dixisset 'occide', et forte Romanorum legati interuenissent, satellites eius errore uocis inpulsi interficiendo legatos lusum ad inperium transtulerunt.