Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Temeritatis etiam et subiti et uehementes sunt impulsus, quorum ictibus hominum mentes concussae nec sua pericula dispicere nec aliena facta iusta aestimatione prosequi ualent.

Quam enim temere se Africanus superior ex Hispania duabus quinqueremibus ad Syphacem traiecit, in unius Numidae infidis praecordiis suam pariter et patriae salutem depositurus! itaque exiguo momento maximae rei casus fluctuatus est, utrum interfector an captiuus Scipionis Syphax fieret.

Nam C. Caesaris anceps conatus, etsi caelestium cura protectus est, non tamen uix sine horrore animi referri potest: si quidem inpatiens legionum tardioris a Brundisio Apolloniam traiectus per simulationem aduersae ualetudinis conuiuio egressus maiestate sua seruili ueste occultata nauiculam conscendit et e flumine Aoo maris Hadriatici saeua tempestate fauces petiit protinusque in altum dirigi

iusso nauigio multum ac diu contrariis iactatus fluctibus tandem necessitati cessit.

Age, illa quam execrabilis militum temeritas! fecit enim ut A. Albinus, nobilitate, moribus, honorum omnium consummatione ciuis eximius, propter falsas et inanes suspiciones in castris ab exercitu lapidibus obrueretur, quodque accessionem indignationis non recipit, oranti atque obsecranti duci a militibus causae dicendae potestas negata est.