Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Detestanda fori condicio, sed si castra respicias, aeque magna orietur indignatio. cum C. Mario lege Sulpicia prouincia Asia, ut aduersus Mitridatem bellum gereret, priuato decreta esset, missum ab eo Gratidium legatum ad L. Sullam consulem accipiendarum legionum causa milites trucidarunt, procul dubio indignati, quod ab summo imperio ad eum, qui nullo in honore uersaretur, transire cogerentur. sed quis ferat militem scita plebis exitio legati corrigentem?

Pro consule istud tam uiolenter exercitus, illud aduersus consulem: Q. enim Pompeium Sullae collegam senatus iussu ad exercitum Cn. Pompei, quem aliquamdiu inuita ciuitate obtinebat, contendere ausum ambitiosi ducis inlecebris corrupti milites sacrificare incipientem adorti in modum hostiae

mactarunt tantumque scelus, curia castris cedere se confessa, inultum abiit.

Ille quoque exercitus nefarie uiolentus, qui C. Carbonem, fratrem Carbonis ter consulis, propter bella ciuilia dissolutam disciplinam militarem praefractius et rigidius astringere conatum priuauit uita satiusque duxit maximo scelere coinquinari quam prauos ac taetros mores mutare.