Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Ochus autem, qui postea Darius appellatus est, sanctissimo Persis iure iurando obstrictus ne quem ex coniuratione, quae septem magos cum eo oppresserat, aut ueneno aut ferro aut ulla ui aut

inopia alimentorum necaret, crudeliorem mortis rationem excogitauit, qua † hosustos sibi non perrupto uinculo religionis tolleret: saeptum enim altis parietibus locum cinere conpleuit superpositoque tigno prominente benigne cibo et potione exceptos in eo conlocabat, e quo somno sopiti in illam insidiosam congeriem decidebant.

Apertior et taetrior alterius Ochi cognomine Artaxerxis crudelitas, qui Atossam sororem atque eandem socrum uiuam capite defodit et patruum cum centum amplius filiis ac nepotibus uacua area destitutum iaculis confixit nulla iniuria lacessitus, sed quod in his maximam apud Persas probitatis et fortitudinis laudem consistere uidebat.

Consimili genere aemulationis instincta ciuitas Atheniensium indigno gloriae suae decreto Aeginensium iuuentuti pollices abscidit, ut classe potens populus in certamen maritimarum uirium secum descendere nequiret. non agnosco Athenas timori remedium a crudelitate mutuantis.

Saeuus etiam ille aenei tauri inuentor, quo inclusi subditis ignibus longo et abdito cruciatu mugitus resonantem spiritum edere cogebantur, ne eiulatus eorum humano sono uocis expressi Phalaridis tyranni misericordiam implorare possent. quam quia calamitosis deesse uoluit, taeterrimum artis suae opus primus inclusus merito auspicatus est.

Ac ne Etrusci quidem parum feroces in poena excogitanda, qui uiuorum corpora cadaueribus aduersa aduersis alligata atque constricta, ita ut singulae membrorum partes singulis essent adconmodatae, tabescere simul patiebantur, amari uitae pariter ac mortis tortores.