Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Age, Xerxes opum regiarum ostentatione

eximia eo usque luxuria gaudens, ut edicto praemium ei proponeret, qui nouum uoluptatis genus repperisset, quanta, dum deliciis nimiis capitur, amplissimi imperii ruina euasit!

Antiochus quoque Syriae rex nihilo continentioris exempli. cuius caecam et amentem luxuriam exercitus imitatus magna ex parte aureos clauos crepidis subiectos habuit argenteaque uasa ad usum culinae conparauit et tabernacula textilibus sigillis adornata statuit, auaro potius hosti praeda optabilis quam ulla ad uincendum strenuo mora.

Nam Ptolomaeus rex accessio uitiorum suorum uixit ideoque Physcon appellatus est. cuius nequitia quid nequius? sororem natu maiorem communi fratri nuptam sibi nubere coegit. postea deinde filia eius per uim stuprata ipsam dimisit, ut uacuum locum nuptiis puellae faceret.

Consentaneus igitur regibus suis gentis Aegyptiae populus, qui ductu Archelai aduersus A. Gabinium moenibus urbis egressus, cum castra uallo atque fossa cingere iuberetur, uniuersus succlamauit ut id opus publica pecunia faciendum locaretur. quapropter deliciis tam enerues animi spiritum exercitus nostri sustinere non potuerunt.

Sed tamen effeminatior multitudo Cypriorum, qui reginas suas mulierum corporibus uelut gradibus constructis, quo mollius uestigia pedum ponerent, currus conscendere aequo animo sustinebant: uiris enim, si modo uiri erant, uita carere quam tam delicato imperio optemperare satius fuit.